pronađen 10534 Rezultati za: Ad
Duo viri reversi sunt et descenderunt de monte et, transmisso Iordane, venerunt ad Iosue filium Nun narraveruntque ei omnia, quae acciderant sibi, (Liber Iosue 2, 23)
atque dixerunt: “Tradidit Dominus in manus nostras omnem terram, et timore prostrati sunt cuncti habitatores eius in conspectu nostro”. (Liber Iosue 2, 24)
Igitur Iosue de nocte consur gens movit castra. Egredientes que de Settim venerunt ad Iordanem, ipse et omnes filii Israel; et morati sunt ibi, antequam transirent. (Liber Iosue 3, 1)
— sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum fere milium, et cavete, ne appropinquetis ad eam — ut sciatis per quam viam ingrediamini, quia prius non ambulastis per eam”. (Liber Iosue 3, 4)
Dixitque Iosue ad populum: “Sanctificamini; cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia”. (Liber Iosue 3, 5)
Et ait ad sacerdotes: “Tollite arcam foederis et praecedite populum”. Qui tulerunt et ambulaverunt ante eos. (Liber Iosue 3, 6)
Dixitque Dominus ad Iosue: “Hodie incipiam exaltare te coram omni Israel, ut sciant quod, sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim. (Liber Iosue 3, 7)
Tu autem praecipe sacerdotibus, qui portant arcam foederis, et dic eis: Cum veneritis ad oram aquae Iordanis, state in Iordane”. (Liber Iosue 3, 8)
Dixitque Iosue ad filios Israel: “Accedite huc et audite verba Domini Dei vestri”. (Liber Iosue 3, 9)
Veneruntque usque ad Iordanem et, pedibus eorum in ora aquae tinctis — Iordanis autem omnes ripas alvei sui toto tempore messis impleverat — (Liber Iosue 3, 15)
steterunt aquae desuper descendentes in loco uno instar molis procul valde apud urbem, quae vocatur Adam, ex latere Sarthan; quae autem inferiores erant, in mare Arabae, quod est mare Salsissimum, descenderunt, usquequo omnino deficerent. (Liber Iosue 3, 16)
Quibus transgressis, dixit Dominus ad Iosue: (Liber Iosue 4, 1)