pronađen 10534 Rezultati za: Ad
Disperget te Dominus in omnes populos a summitate terrae usque ad terminos eius, et servies ibi diis alienis, quos et tu ignorasti et patres tui, lignis et lapidibus. (Liber Deuteronomii 28, 64)
Vocavitque Moyses omnem Israel et dixit ad eos: “Vos vidistis universa, quae fecit Dominus coram vobis in terra Aegypti pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius, (Liber Deuteronomii 29, 1)
Adduxi vos quadraginta annis per desertum; non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum tuorum vetustate consumpta sunt, (Liber Deuteronomii 29, 4)
Et venistis ad hunc locum, egressusque est Sehon rex Hesebon et Og rex Basan occurrentes nobis ad pugnam, et percussimus eos. (Liber Deuteronomii 29, 6)
Et tulimus terram eorum ac tradidimus possidendam Ruben et Gad et dimidiae tribui Manasse. (Liber Deuteronomii 29, 7)
liberi et uxores vestrae et advena tuus, qui tecum moratur in castris, a lignorum caesoribus usque ad hos, qui hauriunt aquas tuas, (Liber Deuteronomii 29, 10)
sed cunctis hic nobiscum hodie praesentibus coram Domino Deo nostro et illis, qui hodie hic nobiscum non adsunt. (Liber Deuteronomii 29, 14)
Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cuius cor aversum est hodie a Domino Deo nostro, ut vadat et serviat diis illarum gentium, et sit inter vos radix germinans fel et absinthium; (Liber Deuteronomii 29, 17)
sulphur et salem: combusta est omnis humus eius, ita ut ultra non seratur, nec virens quippiam germinet in exemplum subversionis Sodomae et Gomorrae, Adamae et Seboim, quas subvertit Dominus in ira et furore suo. (Liber Deuteronomii 29, 22)
et servierunt diis alienis et adoraverunt eos, quos nesciebant et quibus non fuerant attributi; (Liber Deuteronomii 29, 25)
et reversus fueris ad eum et oboedieris eius imperiis secundum omnia, quae ego hodie praecipio tibi, cum filiis tuis in toto corde tuo et in tota anima tua, (Liber Deuteronomii 30, 2)
Si ad cardines caeli fueris dissipatus, inde te retrahet Dominus Deus tuus et assumet (Liber Deuteronomii 30, 4)