pronađen 10534 Rezultati za: Ad
Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: (Liber Numeri 14, 26)
In solitudine hac iacebunt cadavera vestra. Omnes, qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me, (Liber Numeri 14, 29)
Vestra cadavera iacebunt in solitudine hac; (Liber Numeri 14, 32)
filii vestri erunt pastores in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera vestra in deserto. (Liber Numeri 14, 33)
Iuxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram annus pro die imputabitur quadraginta annis portabitis iniquitates vestras et scietis ultionem meam. (Liber Numeri 14, 34)
Ego Dominus locutus sum, ita faciam omni congregationi huic pessimae, quae consurrexit adversum me: in solitudine hac deficiet et morietur”. (Liber Numeri 14, 35)
Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem congregationem detrahentes terrae quod esset mala, (Liber Numeri 14, 36)
Iosue autem filius Nun et Chaleb filius Iephonne vixerunt ex omnibus, qui perrexerant ad considerandam terram. (Liber Numeri 14, 38)
Locutusque est Moyses universa verba haec ad omnes filios Israel, et luxit populus nimis. (Liber Numeri 14, 39)
Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt: “Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est, quia peccavimus”. (Liber Numeri 14, 40)
Amalecites et Chananaeus ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino, nec erit Dominus vobiscum”. (Liber Numeri 14, 43)
Locutus est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Numeri 15, 1)