pronađen 47 Rezultati za: Abram

  • Flagellavit autem Dominus pharaonem plagis maximis et domum eius propter Sarai uxorem Abram. (Liber Genesis 12, 17)

  • Vocavitque pharao Abram et dixit ei: “Quidnam est hoc quod fecisti mihi? Quare non indicasti mihi quod uxor tua esset? (Liber Genesis 12, 18)

  • Praecepitque pharao super Abram viris; et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia, quae habebat. (Liber Genesis 12, 20)

  • Ascendit ergo Abram de Ae gypto ipse et uxor eius et om nia, quae habebat, et Lot cum eo ad Nageb. (Liber Genesis 13, 1)

  • Abram autem erat dives valde in pecoribus, argento et auro. (Liber Genesis 13, 2)

  • Sed et Lot, qui ibat cum Abram, fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula; (Liber Genesis 13, 5)

  • Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et pastores gregum Lot. Eo autem tempore Chananaeus et Pherezaeus habitabant in illa terra. (Liber Genesis 13, 7)

  • Dixit ergo Abram ad Lot: “Ne, quaeso, sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos: fratres enim sumus. (Liber Genesis 13, 8)

  • Abram habitavit in terra Chanaan; Lot vero moratus est in oppidis, quae erant circa Iordanem, et tabernacula movit usque ad Sodomam. (Liber Genesis 13, 12)

  • Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est Lot ab eo: “Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et ad meridiem, ad orientem et ad occidentem: (Liber Genesis 13, 14)

  • Movens igitur tabernaculum suum, Abram venit et habitavit iuxta Quercus Mambre, quae sunt in Hebron, aedificavitque ibi altare Domino. (Liber Genesis 13, 18)

  • ceperunt et Lot et substantiam eius, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodoma. (Liber Genesis 14, 12)


“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina