Liber Iob, 25

Vulgata Latina

1 respondens autem Baldad Suites dixit

2 potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis

3 numquid est numerus militum ejus et super quem non surget lumen illius

4 numquid justificari potest homo conparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere

5 ecce etiam luna non splendet et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus

6 quanto magis homo putredo et filius hominis vermis




Chapitres: