Liber Psalmorum, 96

Neo Vulgata Latina

1 Cantate Domino canticum novum, cantate Domino, omnis terra.

2 Cantate Domino, benedicite nomini eius, annuntiate de die in diem salutare eius.

3 Annuntiate inter gentes gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius.

4 Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis, terribilis est super omnes deos.

5 Quoniam omnes dii gentium inania, Dominus autem caelos fecit.

6 Magnificentia et pulchritudo in conspectu eius, potentia et decor in sanctuario eius.

7 Afferte Domino, familiae populorum, afferte Domino gloriam et potentiam,

8 afferte Domino gloriam nominis eius. Tollite hostias et introite in atria eius,

9 adorate Dominum in splendore sancto. Contremiscite a facie eius, universa terra;

10 dicite in gentibus: “Dominus regnavit!”. Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur; iudicabit populos in aequitate.

11 Laetentur caeli, et exsultet terra, sonet mare et plenitudo eius;

12 gaudebunt campi et omnia, quae in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum

13 a facie Domini, quia venit, quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrae in iustitia et populos in veritate sua.




Chapitres: