Mosaico decorativo

1. Verbum, quod factum est per Ieremiam ad omnes Iudaeos, qui habitabant in terra Aegypti, habitantes in Magdolo et in Taphnis et in Memphi et in terra Phatures, dicens:

1. Gr. Jeremiah 44 (Heb. 37) καὶ ἐβασίλευσεν Σεδεκιας υἱὸς Ιωσια ἀντὶ Ιωακιμ ὃν ἐβασίλευσεν Ναβουχοδονοσορ βασιλεύειν τοῦ Ιουδα

2. “Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Vos vidistis omne malum istud, quod adduxi super Ierusalem et super omnes urbes Iudae; et ecce desertae sunt hodie, et non est in eis habitator

2. καὶ οὐκ ἤκουσεν αὐτὸς καὶ οἱ παῖδες αὐτοῦ καὶ ὁ λαὸς τῆς γῆς τοὺς λόγους κυρίου οὓς ἐλάλησεν ἐν χειρὶ Ιερεμιου

3. propter malitiam, quam fecerunt, ut me ad iracundiam provocarent et irent, ut sacrificarent et colerent deos alienos, quos nesciebant et illi et vos et patres vestri.

3. καὶ ἀπέστειλεν ὁ βασιλεὺς Σεδεκιας τὸν Ιωαχαλ υἱὸν Σελεμιου καὶ τὸν Σοφονιαν υἱὸν Μαασαιου τὸν ἱερέα πρὸς Ιερεμιαν λέγων πρόσευξαι δὴ περὶ ἡμῶν πρὸς κύριον

4. Et misi ad vos omnes servos meos prophetas, de nocte consurgens mittensque et dicens: Nolite facere verbum abominationis huiuscemodi, quam odivi.

4. καὶ Ιερεμιας ἦλθεν καὶ διῆλθεν διὰ μέσου τῆς πόλεως καὶ οὐκ ἔδωκαν αὐτὸν εἰς οἶκον τῆς φυλακῆς

5. Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam, ut converterentur a malis suis et non sacrificarent diis alienis;

5. καὶ δύναμις Φαραω ἐξῆλθεν ἐξ Αἰγύπτου καὶ ἤκουσαν οἱ Χαλδαῖοι τὴν ἀκοὴν αὐτῶν καὶ ἀνέβησαν ἀπὸ Ιερουσαλημ

6. et effusa est indignatio mea et furor meus et succensa est in civitatibus Iudae et in plateis Ierusalem, et versae sunt in solitudinem et vastitatem secundum diem hanc.

6. καὶ ἐγένετο λόγος κυρίου πρὸς Ιερεμιαν λέγων

7. Et nunc haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Quare vos facitis malum grande contra animas vestras, ut intereat ex vobis vir et mulier, parvulus et lactans de medio Iudae, nec relinquatur vobis quidquam residuum,

7. οὕτως εἶπεν κύριος οὕτως ἐρεῖς πρὸς βασιλέα Ιουδα τὸν ἀποστείλαντα πρὸς σὲ τοῦ ἐκζητῆσαί με ἰδοὺ δύναμις Φαραω ἡ ἐξελθοῦσα ὑμῖν εἰς βοήθειαν ἀποστρέψουσιν εἰς γῆν Αἰγύπτου

8. provocantes me in operibus manuum vestrarum, sacrificando diis alienis in terra Aegypti, in quam ingressi estis, ut ibi peregrinemini, et dissipet vos, et sitis in maledictionem et in opprobrium cunctis gentibus terrae?

8. καὶ ἀναστρέψουσιν αὐτοὶ οἱ Χαλδαῖοι καὶ πολεμήσουσιν ἐπὶ τὴν πόλιν ταύτην καὶ συλλήμψονται αὐτὴν καὶ καύσουσιν αὐτὴν ἐν πυρί

9. Numquid obliti estis mala patrum vestrorum et mala regum Iudae et mala uxorum eius et mala vestra et mala uxorum vestrarum, quae fecerunt in terra Iudae et in plateis Ierusalem?

9. ὅτι οὕτως εἶπεν κύριος μὴ ὑπολάβητε ταῖς ψυχαῖς ὑμῶν λέγοντες ἀποτρέχοντες ἀπελεύσονται ἀφ’ ἡμῶν οἱ Χαλδαῖοι ὅτι οὐ μὴ ἀπέλθωσιν

10. Non sunt contriti usque ad diem hanc et non timuerunt et non ambulaverunt in lege mea et in praeceptis meis, quae dedi coram vobis et coram patribus vestris.

10. καὶ ἐὰν πατάξητε πᾶσαν δύναμιν τῶν Χαλδαίων τοὺς πολεμοῦντας ὑμᾶς καὶ καταλειφθῶσίν τινες ἐκκεκεντημένοι ἕκαστος ἐν τῷ τόπῳ αὐτοῦ οὗτοι ἀναστήσονται καὶ καύσουσιν τὴν πόλιν ταύτην ἐν πυρί

11. Ideo haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego ponam faciem meam in vobis in malum et disperdam omnem Iudam.

11. καὶ ἐγένετο ὅτε ἀνέβη ἡ δύναμις τῶν Χαλδαίων ἀπὸ Ιερουσαλημ ἀπὸ προσώπου τῆς δυνάμεως Φαραω

12. Et assumam reliquias Iudae, qui posuerunt facies suas, ut ingrederentur terram Aegypti et peregrinarentur ibi, et consumentur omnes in terra Aegypti: cadent in gladio et in fame et consumentur a minimo usque ad maximum, in gladio et in fame morientur; et erunt in exsecrationem et in stuporem et in maledictionem et in opprobrium.

12. ἐξῆλθεν Ιερεμιας ἀπὸ Ιερουσαλημ τοῦ πορευθῆναι εἰς γῆν Βενιαμιν τοῦ ἀγοράσαι ἐκεῖθεν ἐν μέσῳ τοῦ λαοῦ

13. Et visitabo super habitatores terrae Aegypti, sicut visitavi super Ierusalem, in gladio et in fame et in peste:

13. καὶ ἐγένετο αὐτὸς ἐν πύλῃ Βενιαμιν καὶ ἐκεῖ ἄνθρωπος παρ’ ᾧ κατέλυεν Σαρουιας υἱὸς Σελεμιου υἱοῦ Ανανιου καὶ συνέλαβεν τὸν Ιερεμιαν λέγων πρὸς τοὺς Χαλδαίους σὺ φεύγεις

14. et non erit qui effugiat et sit residuus de reliquiis Iudaeorum, qui venerunt, ut peregrinarentur in terra Aegypti et reverterentur in terram Iudae, ad quam ipsi elevant animas suas, ut revertantur et habitent ibi; non revertentur, nisi qui fugerint”.

14. καὶ εἶπεν ψεῦδος οὐκ εἰς τοὺς Χαλδαίους ἐγὼ φεύγω καὶ οὐκ ἤκουσεν αὐτοῦ καὶ συνέλαβεν Σαρουιας τὸν Ιερεμιαν καὶ εἰσήγαγεν αὐτὸν πρὸς τοὺς ἄρχοντας

15. Responderunt autem Ieremiae omnes viri, scientes quod sacrificarent uxores eorum diis alienis, et universae mulieres, quarum stabat multitudo grandis, et omnis populus habitantium in terra Aegypti in Phatures, dicentes:

15. καὶ ἐπικράνθησαν οἱ ἄρχοντες ἐπὶ Ιερεμιαν καὶ ἐπάταξαν αὐτὸν καὶ ἀπέστειλαν αὐτὸν εἰς τὴν οἰκίαν Ιωναθαν τοῦ γραμματέως ὅτι ταύτην ἐποίησαν εἰς οἰκίαν φυλακῆς

16. “Sermonem, quem locutus es ad nos in nomine Domini, non audiemus ex te,

16. καὶ ἦλθεν Ιερεμιας εἰς οἰκίαν τοῦ λάκκου καὶ εἰς τὴν χερεθ καὶ ἐκάθισεν ἐκεῖ ἡμέρας πολλάς

17. sed facientes faciemus omne verbum, quod egressum est de ore nostro, ut sacrificemus reginae caeli et libemus ei libamina, sicut fecimus nos et patres nostri, reges nostri et principes nostri in urbibus Iudae et in plateis Ierusalem, et saturati sumus panibus et bene nobis erat malumque non vidimus.

17. καὶ ἀπέστειλεν Σεδεκιας καὶ ἐκάλεσεν αὐτόν καὶ ἠρώτα αὐτὸν ὁ βασιλεὺς κρυφαίως εἰπεῖν εἰ ἔστιν λόγος παρὰ κυρίου καὶ εἶπεν ἔστιν εἰς χεῖρας βασιλέως Βαβυλῶνος παραδοθήσῃ

18. Ex eo autem tempore, quo cessavimus sacrificare reginae caeli et libare ei libamina, indigemus omnibus et gladio et fame consumpti sumus.

18. καὶ εἶπεν Ιερεμιας τῷ βασιλεῖ τί ἠδίκησά σε καὶ τοὺς παῖδάς σου καὶ τὸν λαὸν τοῦτον ὅτι σὺ δίδως με εἰς οἰκίαν φυλακῆς

19. Quod si nos sacrificamus reginae caeli et libamus ei libamina, numquid sine viris nostris fecimus ei placentas ad effingendum eam et libandum ei libamina?”.

19. καὶ ποῦ εἰσιν οἱ προφῆται ὑμῶν οἱ προφητεύσαντες ὑμῖν λέγοντες ὅτι οὐ μὴ ἔλθῃ βασιλεὺς Βαβυλῶνος ἐπὶ τὴν γῆν ταύτην

20. Et dixit Ieremias ad omnem populum, adversum viros et adversum mulieres et adversum universam plebem, qui responderant ei verbum, dicens:

20. καὶ νῦν κύριε βασιλεῦ πεσέτω τὸ ἔλεός μου κατὰ πρόσωπόν σου καὶ τί ἀποστρέφεις με εἰς οἰκίαν Ιωναθαν τοῦ γραμματέως καὶ οὐ μὴ ἀποθάνω ἐκεῖ

21. “Numquid non sacrificium, quod sacrificastis in civitatibus Iudae et in plateis Ierusalem, vos et patres vestri, reges vestri et principes vestri et populus terrae, horum recordatus est Dominus, et ascendit super cor eius?

21. καὶ συνέταξεν ὁ βασιλεὺς καὶ ἐνεβάλοσαν αὐτὸν εἰς οἰκίαν τῆς φυλακῆς καὶ ἐδίδοσαν αὐτῷ ἄρτον ἕνα τῆς ἡμέρας ἔξωθεν οὗ πέσσουσιν ἕως ἐξέλιπον οἱ ἄρτοι ἐκ τῆς πόλεως καὶ ἐκάθισεν Ιερεμιας ἐν τῇ αὐλῇ τῆς φυλακῆς

22. Et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam operum vestrorum et propter abominationes, quas fecistis; et facta est terra vestra in desolationem et in stuporem et in maledictum, eo quod non sit habitator, sicut est dies haec.

22.

23. Propterea quod sacrificaveritis et peccaveritis Domino et non audieritis vocem Domini et in lege et in praeceptis et in testimoniis eius non ambulaveritis, idcirco evenerunt vobis mala haec, sicut est dies haec”.

23.

24. Dixit autem Ieremias ad omnem populum et ad universas mulieres: “Audite verbum Domini, omnis Iuda, qui estis in terra Aegypti.

24.

25. Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, dicens: Vos et uxores vestrae locuti estis ore vestro et manibus vestris implestis dicentes: “Faciamus vota nostra, quae vovimus, ut sacrificemus reginae caeli et libemus ei libamina”. Implete vota vestra et opere perpetrate ea.

25.

26. Ideo audite verbum Domini, omnis Iuda, qui habitatis in terra Aegypti: Ecce ego iuravi in nomine meo magno, ait Dominus, quia nequaquam ultra vocabitur nomen meum ex ore omnis viri Iudae dicentis: “Vivit Dominus Deus”, in omni terra Aegypti.

26.

27. Ecce ego vigilabo super eos in malum et non in bonum, et consumentur omnes viri Iudae, qui sunt in terra Aegypti, gladio et fame, donec penitus consumantur.

27.

28. Et, qui fugerint gladium, revertentur de terra Aegypti in terram Iudae, viri pauci, et scient omnes reliquiae Iudae, quae ingressae sunt terram Aegypti, ut peregrinarentur ibi, cuius sermo compleatur, meus an illorum.

28.

29. Et hoc vobis signum, ait Dominus, quod visitem ego super vos in loco isto, ut sciatis quia vere complebuntur sermones mei contra vos in malum.

29.

30. Haec dicit Dominus: Ecce ego tradam pharaonem Ophree, regem Aegypti, in manu inimicorum eius et in manu quaerentium animam illius, sicut tradidi Sedeciam regem Iudae in manu Nabuchodonosor regis Babylonis inimici sui et quaerentis animam eius”.

30.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.