Mosaico decorativo

1. Qui autem accommodat animam suam ad timorem Dei et in lege Altissimi meditatur, sapientiam omnium antiquorum exquiret et in prophetiis vacabit.

1. πλὴν τοῦ ἐπιδιδόντος τὴν ψυχὴν αὐτοῦ καὶ διανοουμένου ἐν νόμῳ ὑψίστου σοφίαν πάντων ἀρχαίων ἐκζητήσει καὶ ἐν προφητείαις ἀσχοληθήσεται

2. Narrationem virorum nominatorum conservabit et in versutias parabolarum simul introibit.

2. διήγησιν ἀνδρῶν ὀνομαστῶν συντηρήσει καὶ ἐν στροφαῖς παραβολῶν συνεισελεύσεται

3. Occulta proverbiorum exquiret et in absconditis parabolarum conversabitur.

3. ἀπόκρυφα παροιμιῶν ἐκζητήσει καὶ ἐν αἰνίγμασι παραβολῶν ἀναστραφήσεται

4. In medio magnatorum ministrabit et in conspectu principum apparebit.

4. ἀνὰ μέσον μεγιστάνων ὑπηρετήσει καὶ ἔναντι ἡγουμένων ὀφθήσεται ἐν γῇ ἀλλοτρίων ἐθνῶν διελεύσεται ἀγαθὰ γὰρ καὶ κακὰ ἐν ἀνθρώποις ἐπείρασεν

5. In terram alienigenarum gentium pertransiet; bona enim et mala in hominibus tentabit.

5. τὴν καρδίαν αὐτοῦ ἐπιδώσει ὀρθρίσαι πρὸς κύριον τὸν ποιήσαντα αὐτὸν καὶ ἔναντι ὑψίστου δεηθήσεται καὶ ἀνοίξει στόμα αὐτοῦ ἐν προσευχῇ καὶ περὶ τῶν ἁμαρτιῶν αὐτοῦ δεηθήσεται

6. Cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur.

6. ἐὰν κύριος ὁ μέγας θελήσῃ πνεύματι συνέσεως ἐμπλησθήσεται αὐτὸς ἀνομβρήσει ῥήματα σοφίας αὐτοῦ καὶ ἐν προσευχῇ ἐξομολογήσεται κυρίῳ

7. Aperiet os suum in oratione et pro delictis suis deprecabitur.

7. αὐτὸς κατευθυνεῖ βουλὴν αὐτοῦ καὶ ἐπιστήμην καὶ ἐν τοῖς ἀποκρύφοις αὐτοῦ διανοηθήσεται

8. Si enim Dominus magnus voluerit, spiritu intellegentiae replebitur.

8. αὐτὸς ἐκφανεῖ παιδείαν διδασκαλίας αὐτοῦ καὶ ἐν νόμῳ διαθήκης κυρίου καυχήσεται

9. Ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae et in oratione confitebitur Domino.

9. αἰνέσουσιν τὴν σύνεσιν αὐτοῦ πολλοί καὶ ἕως τοῦ αἰῶνος οὐκ ἐξαλειφθήσεται οὐκ ἀποστήσεται τὸ μνημόσυνον αὐτοῦ καὶ τὸ ὄνομα αὐτοῦ ζήσεται εἰς γενεὰς γενεῶν

10. Et ipse diriget consilium et disciplinam et in absconditis eius considerabit.

10. τὴν σοφίαν αὐτοῦ διηγήσονται ἔθνη καὶ τὸν ἔπαινον αὐτοῦ ἐξαγγελεῖ ἐκκλησία

11. Ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae et in lege testamenti Domini gloriabitur.

11. ἐὰν ἐμμείνῃ ὄνομα καταλείψει ἢ χίλιοι καὶ ἐὰν ἀναπαύσηται ἐκποιεῖ αὐτῷ

12. Collaudabunt multi sapientiam eius, et usque in saeculum non delebitur.

12. ἔτι διανοηθεὶς ἐκδιηγήσομαι καὶ ὡς διχομηνία ἐπληρώθην

13. Non recedet memoria eius, et nomen eius requiretur a generatione in generationem;

13. εἰσακούσατέ μου υἱοὶ ὅσιοι καὶ βλαστήσατε ὡς ῥόδον φυόμενον ἐπὶ ῥεύματος ὑγροῦ

14. sapientiam eius enarrabunt gentes, et laudem eius enuntiabit ecclesia.

14. καὶ ὡς λίβανος εὐωδιάσατε ὀσμὴν καὶ ἀνθήσατε ἄνθος ὡς κρίνον διάδοτε ὀσμὴν καὶ αἰνέσατε ᾆσμα εὐλογήσατε κύριον ἐπὶ πᾶσιν τοῖς ἔργοις

15. Si permanserit, nomen derelinquet plus quam mille, et, si requieverit, proderit sibi.

15. δότε τῷ ὀνόματι αὐτοῦ μεγαλωσύνην καὶ ἐξομολογήσασθε ἐν αἰνέσει αὐτοῦ ἐν ᾠδαῖς χειλέων καὶ ἐν κινύραις καὶ οὕτως ἐρεῖτε ἐν ἐξομολογήσει

16. Adhuc meditabor et enarrabo; ut luna die duodecimo repletus sum.

16. τὰ ἔργα κυρίου πάντα ὅτι καλὰ σφόδρα καὶ πᾶν πρόσταγμα ἐν καιρῷ αὐτοῦ ἔσται οὐκ ἔστιν εἰπεῖν τί τοῦτο εἰς τί τοῦτο πάντα γὰρ ἐν καιρῷ αὐτοῦ ζητηθήσεται

17. Obaudite me, filii pii, et quasi rosa plantata super rivos aquarum florebit caro vestra;

17. ἐν λόγῳ αὐτοῦ ἔστη ὡς θιμωνιὰ ὕδωρ καὶ ἐν ῥήματι στόματος αὐτοῦ ἀποδοχεῖα ὑδάτων

18. quasi libanus odorem suavitatis habete,

18. ἐν προστάγματι αὐτοῦ πᾶσα ἡ εὐδοκία καὶ οὐκ ἔστιν ὃς ἐλαττώσει τὸ σωτήριον αὐτοῦ

19. florete flores quasi lilium. Date vocem et collaudate canticum et benedicite Dominum in omnibus operibus suis.

19. ἔργα πάσης σαρκὸς ἐνώπιον αὐτοῦ καὶ οὐκ ἔστιν κρυβῆναι ἀπὸ τῶν ὀφθαλμῶν αὐτοῦ

20. Date nomini eius magnificentiam et confitemini illi in laudatione eius et in canticis labiorum et citharis; et sic dicetis in confessione:

20. ἀπὸ τοῦ αἰῶνος εἰς τὸν αἰῶνα ἐπέβλεψεν καὶ οὐθέν ἐστιν θαυμάσιον ἐναντίον αὐτοῦ

21. “Opera Domini universa bona valde, et omne, quod praecepit, tempore suo erit!”. Non est dicere: “Quid est hoc?” aut “Ad quid istud?”; omnia enim in tempore suo conquirentur.

21. οὐκ ἔστιν εἰπεῖν τί τοῦτο εἰς τί τοῦτο πάντα γὰρ εἰς χρείας αὐτῶν ἔκτισται

22. In verbo eius stetit aqua sicut congeries, et in sermone oris illius exceptoria aquarum;

22. ἡ εὐλογία αὐτοῦ ὡς ποταμὸς ἐπεκάλυψεν καὶ ὡς κατακλυσμὸς ξηρὰν ἐμέθυσεν

23. quoniam in praecepto ipsius placor fit, et non est minoratio in salutare ipsius.

23. οὕτως ὀργὴν αὐτοῦ ἔθνη κληρονομήσει ὡς μετέστρεψεν ὕδατα εἰς ἅλμην

24. Opera omnis carnis coram illo, et non est quidquam absconditum ab oculis eius.

24. αἱ ὁδοὶ αὐτοῦ τοῖς ὁσίοις εὐθεῖαι οὕτως τοῖς ἀνόμοις προσκόμματα

25. A saeculo usque in saeculum respicit, et nihil est mirabile in conspectu eius.

25. ἀγαθὰ τοῖς ἀγαθοῖς ἔκτισται ἀπ’ ἀρχῆς οὕτως τοῖς ἁμαρτωλοῖς κακά

26. Non est dicere: “Quid est hoc!” aut “Ad quid istud?”; omnia enim in usum suum creata sunt.

26. ἀρχὴ πάσης χρείας εἰς ζωὴν ἀνθρώπου ὕδωρ καὶ πῦρ καὶ σίδηρος καὶ ἅλας καὶ σεμίδαλις πυροῦ καὶ γάλα καὶ μέλι αἷμα σταφυλῆς καὶ ἔλαιον καὶ ἱμάτιον

27. Benedictio illius quasi fluvius inundavit

27. ταῦτα πάντα τοῖς εὐσεβέσιν εἰς ἀγαθά οὕτως τοῖς ἁμαρτωλοῖς τραπήσεται εἰς κακά

28. et sicut cataclysmus aridam inebriavit. Sic ira ipsius gentes, quae non exquisierunt eum, disperdet,

28. ἔστιν πνεύματα ἃ εἰς ἐκδίκησιν ἔκτισται καὶ ἐν θυμῷ αὐτοῦ ἐστερέωσεν μάστιγας αὐτῶν ἐν καιρῷ συντελείας ἰσχὺν ἐκχεοῦσιν καὶ τὸν θυμὸν τοῦ ποιήσαντος αὐτοὺς κοπάσουσιν

29. quomodo convertit aquas in salsuginem. Viae illius sanctis directae sunt; sic peccatoribus offensiones in ira eius.

29. πῦρ καὶ χάλαζα καὶ λιμὸς καὶ θάνατος πάντα ταῦτα εἰς ἐκδίκησιν ἔκτισται

30. Bona bonis creata sunt ab initio, sic peccatoribus bona et mala.

30. θηρίων ὀδόντες καὶ σκορπίοι καὶ ἔχεις καὶ ῥομφαία ἐκδικοῦσα εἰς ὄλεθρον ἀσεβεῖς

31. Primum necessaria vitae hominum aqua, ignis et ferrum, sal, lac et panis similagineus et mel et sanguis uvae et oleum et vestimentum:

31. ἐν τῇ ἐντολῇ αὐτοῦ εὐφρανθήσονται καὶ ἐπὶ τῆς γῆς εἰς χρείας ἑτοιμασθήσονται καὶ ἐν καιροῖς αὐτῶν οὐ παραβήσονται λόγον

32. haec omnia sanctis in bona, sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur.

32. διὰ τοῦτο ἐξ ἀρχῆς ἐστηρίχθην καὶ διενοήθην καὶ ἐν γραφῇ ἀφῆκα

33. Sunt spiritus, qui ad vindictam creati sunt et in furore suo confirmaverunt tormenta sua;

33. τὰ ἔργα κυρίου πάντα ἀγαθὰ καὶ πᾶσαν χρείαν ἐν ὥρᾳ αὐτῆς χορηγήσει

34. in tempore consummationis effundent virtutem et furorem eius, qui fecit illos, placabunt:

34. καὶ οὐκ ἔστιν εἰπεῖν τοῦτο τούτου πονηρότερον πάντα γὰρ ἐν καιρῷ εὐδοκιμηθήσεται

35. ignis, grando, fames et mors, omnia haec ad vindictam creata sunt;

35. καὶ νῦν ἐν πάσῃ καρδίᾳ καὶ στόματι ὑμνήσατε καὶ εὐλογήσατε τὸ ὄνομα κυρίου

36. bestiarum dentes et scorpii et serpentes et romphaea vindicans in exterminium impios:

36.

37. in mandatis eius gaudebunt et super terram in necessitates praeparabuntur et in temporibus suis non praeterient verbum.

37.

38. Propterea ab initio confirmatus et consiliatus sum et cogitavi et scriptis mandavi:

38.

39. “Opera Domini omnia bona, et omnem usum hora sua subministrabit”.

39.

40. Non est dicere: “Hoc illo nequius est”: omnia enim in tempore suo comprobabuntur.

40.

41. Et nunc in omni corde et ore collaudate et benedicite nomen Domini.

41.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.