Mosaico decorativo

1. ALEPH. Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis eius. 1

1. ἐγὼ ἀνὴρ ὁ βλέπων πτωχείαν ἐν ῥάβδῳ θυμοῦ αὐτοῦ ἐπ’ ἐμέ

2.

2. παρέλαβέν με καὶ ἀπήγαγεν εἰς σκότος καὶ οὐ φῶς

3. ALEPH. Tantum in me vertit et convertit manum suam tota die.

3. πλὴν ἐν ἐμοὶ ἐπέστρεψεν χεῖρα αὐτοῦ ὅλην τὴν ἡμέραν

4. BETH. Consumpsit pellem meam et carnem meam, contrivit ossa mea.

4. ἐπαλαίωσεν σάρκας μου καὶ δέρμα μου ὀστέα μου συνέτριψεν

5. BETH. Aedificavit in gyro meo et circumdedit me felle et labore.

5. ἀνῳκοδόμησεν κατ’ ἐμοῦ καὶ ἐκύκλωσεν κεφαλήν μου καὶ ἐμόχθησεν

6. BETH. In tenebrosis collocavit me quasi mortuos sempiternos.

6. ἐν σκοτεινοῖς ἐκάθισέν με ὡς νεκροὺς αἰῶνος

7. GHIMEL. Circumaedificavit adversum me, ut non egrediar, aggravavit compedem meum.

7. ἀνῳκοδόμησεν κατ’ ἐμοῦ καὶ οὐκ ἐξελεύσομαι ἐβάρυνεν χαλκόν μου

8. GHIMEL. Sed et cum clamavero et rogavero, exclusit orationem meam.

8. καί γε κεκράξομαι καὶ βοήσω ἀπέφραξεν προσευχήν μου

9. GHIMEL. Conclusit vias meas lapidibus quadris, semitas meas subvertit.

9. ἀνῳκοδόμησεν ὁδούς μου ἐνέφραξεν τρίβους μου ἐτάραξεν

10. DALETH. Ursus insidians factus est mihi, leo in absconditis.

10. ἄρκος ἐνεδρεύουσα αὐτός μοι λέων ἐν κρυφαίοις

11. DALETH. Semitas meas subvertit et confregit me, posuit me desolatam.

11. κατεδίωξεν ἀφεστηκότα καὶ κατέπαυσέν με ἔθετό με ἠφανισμένην

12. DALETH. Tetendit arcum suum et posuit me quasi signum ad sagittam.

12. ἐνέτεινεν τόξον αὐτοῦ καὶ ἐστήλωσέν με ὡς σκοπὸν εἰς βέλος

13. HE. Misit in renibus meis filias pharetrae suae.

13. εἰσήγαγεν τοῖς νεφροῖς μου ἰοὺς φαρέτρας αὐτοῦ

14. HE. Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die.

14. ἐγενήθην γέλως παντὶ λαῷ μου ψαλμὸς αὐτῶν ὅλην τὴν ἡμέραν

15. HE. Replevit me amaritudinibus, inebriavit me absinthio.

15. ἐχόρτασέν με πικρίας ἐμέθυσέν με χολῆς

16. VAU. Et fregit in glarea dentes meos, depressit me cinere.

16. καὶ ἐξέβαλεν ψήφῳ ὀδόντας μου ἐψώμισέν με σποδόν

17. VAU. Et repulsa est a pace anima mea, oblitus sum bonorum.

17. καὶ ἀπώσατο ἐξ εἰρήνης ψυχήν μου ἐπελαθόμην ἀγαθὰ

18. VAU. Et dixi: “Periit splendor meus et spes mea a Domino”.

18. καὶ εἶπα ἀπώλετο νεῖκός μου καὶ ἡ ἐλπίς μου ἀπὸ κυρίου

19. ZAIN. Recordare paupertatis et peregrinationis meae, absinthii et fellis.

19. ἐμνήσθην ἀπὸ πτωχείας μου καὶ ἐκ διωγμοῦ μου πικρίας καὶ χολῆς μου

20. ZAIN. Memoria memor est et tabescit in me anima mea.

20. μνησθήσεται καὶ καταδολεσχήσει ἐπ’ ἐμὲ ἡ ψυχή μου

21. ZAIN. Haec recolam in corde meo, ideo sperabo.

21. ταύτην τάξω εἰς τὴν καρδίαν μου διὰ τοῦτο ὑπομενῶ

22. HETH. Misericordiae Domini, quia non sumus consumpti, quia non defecerunt miserationes eius.

22. []

23. HETH. Novae sunt omni mane, magna est fides tua.

23. []

24. HETH. “Pars mea Dominus, dixit anima mea; propterea exspectabo eum”.

24. []

25. TETH. Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum.

25. ἀγαθὸς κύριος τοῖς ὑπομένουσιν αὐτόν ψυχῇ ἣ ζητήσει αὐτὸν ἀγαθὸν

26. TETH. Bonum est praestolari cum silentio salutare Domini.

26. καὶ ὑπομενεῖ καὶ ἡσυχάσει εἰς τὸ σωτήριον κυρίου

27. TETH. Bonum est viro, cum portaverit iugum ab adulescentia sua.

27. ἀγαθὸν ἀνδρὶ ὅταν ἄρῃ ζυγὸν ἐν νεότητι αὐτοῦ

28. IOD. Sedebit solitarius et tacebit, cum istud imponitur ei.

28. καθήσεται κατὰ μόνας καὶ σιωπήσεται ὅτι ἦρεν ἐφ’ ἑαυτῷ

29. IOD. Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes.

29. []

30. IOD. Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis.

30. δώσει τῷ παίοντι αὐτὸν σιαγόνα χορτασθήσεται ὀνειδισμῶν

31. CAPH. Quia non repellet in sempiternum Dominus.

31. ὅτι οὐκ εἰς τὸν αἰῶνα ἀπώσεται κύριος

32. CAPH. Quia si afflixit, et miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum.

32. ὅτι ὁ ταπεινώσας οἰκτιρήσει κατὰ τὸ πλῆθος τοῦ ἐλέους αὐτοῦ

33. CAPH. Non enim humiliat ex corde suo et affligit filios hominum.

33. ὅτι οὐκ ἀπεκρίθη ἀπὸ καρδίας αὐτοῦ καὶ ἐταπείνωσεν υἱοὺς ἀνδρός

34. LAMED. Conterere sub pedibus suis omnes vinctos terrae.

34. τοῦ ταπεινῶσαι ὑπὸ τοὺς πόδας αὐτοῦ πάντας δεσμίους γῆς

35. LAMED. Declinare iudicium viri in conspectu vultus Altissimi.

35. τοῦ ἐκκλῖναι κρίσιν ἀνδρὸς κατέναντι προσώπου ὑψίστου

36. LAMED. Pervertere hominem in iudicio suo, num Dominus haec ignorat?

36. καταδικάσαι ἄνθρωπον ἐν τῷ κρίνεσθαι αὐτὸν κύριος οὐκ εἶπεν

37. MEM. Quis est iste, qui dixit, et factum est? Dominus non iussit?

37. τίς οὕτως εἶπεν καὶ ἐγενήθη κύριος οὐκ ἐνετείλατο

38. MEM. Ex ore Altissimi nonne egrediuntur et mala et bona?

38. ἐκ στόματος ὑψίστου οὐκ ἐξελεύσεται τὰ κακὰ καὶ τὸ ἀγαθόν

39. MEM. Quid murmurabit homo vivens, vir pro peccatis suis?

39. τί γογγύσει ἄνθρωπος ζῶν ἀνὴρ περὶ τῆς ἁμαρτίας αὐτοῦ

40. NUN. “Scrutemur vias nostras et quaeramus et revertamur ad Dominum.

40. ἐξηρευνήθη ἡ ὁδὸς ἡμῶν καὶ ἠτάσθη καὶ ἐπιστρέψωμεν ἕως κυρίου

41. NUN. Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in caelos.

41. ἀναλάβωμεν καρδίας ἡμῶν ἐπὶ χειρῶν πρὸς ὑψηλὸν ἐν οὐρανῷ

42. NUN. Nos inique egimus et rebelles fuimus; idcirco tu inexorabilis fuisti.

42. ἡμαρτήσαμεν ἠσεβήσαμεν καὶ οὐχ ἱλάσθης

43. SAMECH. Operuisti in furore et percussisti nos; occidisti nec pepercisti.

43. ἐπεσκέπασας ἐν θυμῷ καὶ ἀπεδίωξας ἡμᾶς ἀπέκτεινας οὐκ ἐφείσω

44. SAMECH. Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio.

44. ἐπεσκέπασας νεφέλην σεαυτῷ εἵνεκεν προσευχῆς

45. SAMECH. In eradicationem et abiectionem posuisti nos in medio populorum.

45. καμμύσαι με καὶ ἀπωσθῆναι ἔθηκας ἡμᾶς ἐν μέσῳ τῶν λαῶν

46. PHE. Aperuerunt super nos os suum omnes inimici nostri.

46. διήνοιξαν ἐφ’ ἡμᾶς τὸ στόμα αὐτῶν πάντες οἱ ἐχθροὶ ἡμῶν

47. PHE. Formido et fovea facta est nobis, vastatio et contritio”.

47. φόβος καὶ θυμὸς ἐγενήθη ἡμῖν ἔπαρσις καὶ συντριβή

48. PHE. Rivos aquarum deducit oculus meus in contritione filiae populi mei.

48. ἀφέσεις ὑδάτων κατάξει ὁ ὀφθαλμός μου ἐπὶ τὸ σύντριμμα τῆς θυγατρὸς τοῦ λαοῦ μου

49. AIN. Oculus meus lacrimas effundit nec tacet, eo quod non sit requies.

49. ὁ ὀφθαλμός μου κατεπόθη καὶ οὐ σιγήσομαι τοῦ μὴ εἶναι ἔκνηψιν

50. AIN. Donec respiciat et videat Dominus de caelis.

50. ἕως οὗ διακύψῃ καὶ ἴδῃ κύριος ἐξ οὐρανοῦ

51. AIN. Oculus meus affligit animam meam prae cunctis filiabus urbis meae.

51. ὁ ὀφθαλμός μου ἐπιφυλλιεῖ ἐπὶ τὴν ψυχήν μου παρὰ πάσας θυγατέρας πόλεως

52. SADE. Venatione venati sunt me quasi avem inimici mei gratis.

52. θηρεύοντες ἐθήρευσάν με ὡς στρουθίον οἱ ἐχθροί μου δωρεάν

53. SADE. Perdiderunt in lacu vitam meam et iecerunt lapides super me.

53. ἐθανάτωσαν ἐν λάκκῳ ζωήν μου καὶ ἐπέθηκαν λίθον ἐπ’ ἐμοί

54. SADE. Inundaverunt aquae super caput meum, dixi: “Perii”.

54. ὑπερεχύθη ὕδωρ ἐπὶ κεφαλήν μου εἶπα ἀπῶσμαι

55. COPH. Invocavi nomen tuum, Domine, de profunditate lacus.

55. ἐπεκαλεσάμην τὸ ὄνομά σου κύριε ἐκ λάκκου κατωτάτου

56. COPH. Vocem meam audisti: “Ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus”.

56. φωνήν μου ἤκουσας μὴ κρύψῃς τὰ ὦτά σου εἰς τὴν δέησίν μου

57. COPH. Appropinquasti in die, quando invocavi te, dixisti: “Ne timeas”.

57. εἰς τὴν βοήθειάν μου ἤγγισας ἐν ᾗ σε ἡμέρᾳ ἐπεκαλεσάμην εἶπάς μοι μὴ φοβοῦ

58. RES. Iudicasti, Domine, causam animae meae, redemisti vitam meam.

58. ἐδίκασας κύριε τὰς δίκας τῆς ψυχῆς μου ἐλυτρώσω τὴν ζωήν μου

59. RES. Vidisti, Domine, afflictionem meam; iudica iudicium meum.

59. εἶδες κύριε τὰς ταραχάς μου ἔκρινας τὴν κρίσιν μου

60. RES. Vidisti omnem furorem eorum, universas cogitationes eorum adversum me.

60. εἶδες πᾶσαν τὴν ἐκδίκησιν αὐτῶν εἰς πάντας διαλογισμοὺς αὐτῶν ἐν ἐμοί

61. SIN. Audisti opprobrium eorum, Domine, omnes cogitationes eorum adversum me.

61. ἤκουσας τὸν ὀνειδισμὸν αὐτῶν πάντας τοὺς διαλογισμοὺς αὐτῶν κατ’ ἐμοῦ

62. SIN. Labia insurgentium mihi et meditationes eorum adversum me tota die.

62. χείλη ἐπανιστανομένων μοι καὶ μελέτας αὐτῶν κατ’ ἐμοῦ ὅλην τὴν ἡμέραν

63. SIN. Sessionem eorum et resurrectionem eorum vide; ego sum psalmus eorum.

63. καθέδραν αὐτῶν καὶ ἀνάστασιν αὐτῶν ἐπίβλεψον ἐπὶ τοὺς ὀφθαλμοὺς αὐτῶν

64. THAU. Reddes eis vicem, Domine, iuxta opera manuum suarum.

64. ἀποδώσεις αὐτοῖς ἀνταπόδομα κύριε κατὰ τὰ ἔργα τῶν χειρῶν αὐτῶν

65. THAU. Dabis eis duritiam cordis, exsecrationem tuam.

65. ἀποδώσεις αὐτοῖς ὑπερασπισμὸν καρδίας μόχθον σου αὐτοῖς

66. THAU. Persequeris in furore et conteres eos sub caelis tuis, Domine.

66. καταδιώξεις ἐν ὀργῇ καὶ ἐξαναλώσεις αὐτοὺς ὑποκάτω τοῦ οὐρανοῦ κύριε



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.