Trouvé 183 Résultats pour: virum
Sed perge nunc, et inquire tibi aliquem fidelem virum, qui eat tecum salva mercede sua, ut dum adhuc vivo, recipias eam. (Liber Thobis 5, 4)
Fœdum est enim apud Assyrios, si femina irrideat virum agendo ut immunis ab eo transeat. (Liber Iudith 12, 11)
quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris: ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in æternum. (Liber Iudith 15, 11)
Erat enim virtuti castitas adjuncta, ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitæ suæ, ex quo defunctus est Manasses vir ejus. (Liber Iudith 16, 26)
Odisti omnes qui operantur iniquitatem ; perdes omnes qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. (Liber Psalmorum 5, 7)
Fiat manus tua super virum dexteræ tuæ, et super filium hominis quem confirmasti tibi. (Liber Psalmorum 79, 18)
Misit ante eos virum: in servum venundatus est, Joseph. (Liber Psalmorum 104, 17)
Vir linguosus non dirigetur in terra ; virum injustum mala capient in interitu. (Liber Psalmorum 139, 12)
sed et virum, quem rex Antiochus miserat, qui cogebat immolare, occidit in ipso tempore, et aram destruxit: (Liber I Maccabaeorum 2, 25)
Nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat, et videat exterminium omne quod fecit nobis, et regionibus regis: et puniat omnes amicos ejus, et adjutores eorum. (Liber I Maccabaeorum 7, 7)
et ait: Numquid inveniemus aliquem virum talem? et nunc faciemus eum amicum, et socium nostrum. (Liber I Maccabaeorum 10, 16)
Et suscepit Onias virum, qui missus fuerat, cum honore: et accepit epistolas, in quibus significabatur de societate et amicitia. (Liber I Maccabaeorum 12, 8)