Trouvé 84 Résultats pour: timere
Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis: Confidite, ego sum: nolite timere. (Evangelium secundum Marcum 6, 50)
Et dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo: (Evangelium secundum Lucam 2, 10)
similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedæi, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus: Noli timere: ex hoc jam homines eris capiens. (Evangelium secundum Lucam 5, 10)
Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellæ: Noli timere, crede tantum, et salva erit. (Evangelium secundum Lucam 8, 50)
sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus pluris estis vos. (Evangelium secundum Lucam 12, 7)
Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. (Evangelium secundum Lucam 12, 32)
Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolite timere. (Evangelium secundum Lucam 24, 36)
Ille autem dicit eis: Ego sum, nolite timere. (Evangelium secundum Ioannem 6, 20)
Noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ. (Evangelium secundum Ioannem 12, 15)
Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: Noli timere, sed loquere, et ne taceas: (Actus Apostolorum 18, 9)
nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa: (Epistula ad Romanos 13, 3)
Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tamquam mortuus. Et posuit dexteram suam super me, dicens: Noli timere: ego sum primus, et novissimus, (Apocalypsis Ioannis 1, 17)