Trouvé 15 Résultats pour: terror
Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur super terram: omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt. (Liber Genesis 9, 2)
Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes. (Liber Genesis 35, 5)
Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis. (Liber Exodus 20, 20)
Novi quod Dominus tradiderit vobis terram: etenim irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores terræ. (Liber Iosue 2, 9)
et percusserunt civitates omnes per circuitum Geraræ: grandis quippe cunctos terror invaserat: et diripuerunt urbes, et multam prædam asportaverunt. (Liber II Paralipomenon 14, 14)
Apud omnes populos, urbes, atque provincias, quocumque regis jussa veniebant, mira exsultatio, epulæ atque convivia, et festus dies: in tantum ut plures alterius gentis et sectæ eorum religioni et cæremoniis jungerentur. Grandis enim cunctos judaici nominis terror invaserat. (Liber Esther 8, 17)
Statim ut se commoverit, turbabit vos, et terror ejus irruet super vos. (Liber Iob 13, 11)
Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis. (Liber Iob 25, 2)
Numquid suscitabis eum quasi locustas? gloria narium ejus terror. (Liber Iob 39, 20)
Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum peccat in animam suam. (Liber Proverbiorum 20, 2)
Et omnes montes qui in sarculo sarrientur, non veniet illuc terror spinarum et veprium: et erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris. (Liber Isaiae 7, 25)
Dominum exercituum ipsum sanctificate ; ipse pavor vester, et ipse terror vester: (Liber Isaiae 8, 13)