Trouvé 169 Résultats pour: territorio belli victoria promissionem hæreditatem Basã Galaad et Jaboc

  • Quibus acriter instantibus perrexerunt majores natu de Galaad, ut tollerent in auxilium sui Jephte de terra Tob: (Liber Iudicum 11, 5)

  • Dixeruntque principes Galaad ad Jephte: Ob hanc igitur causam nunc ad te venimus, ut proficiscaris nobiscum, et pugnes contra filios Ammon, sisque dux omnium qui habitant in Galaad. (Liber Iudicum 11, 8)

  • Abiit itaque Jephte cum principibus Galaad, fecitque eum omnis populus principem sui. Locutusque est Jephte omnes sermones suos coram Domino in Maspha. (Liber Iudicum 11, 11)

  • Quibus ille respondit: Quia tulit Israël terram meam, quando ascendit de Ægypto, a finibus Arnon usque Jaboc atque Jordanem: nunc ergo cum pace redde mihi eam. (Liber Iudicum 11, 13)

  • et universos fines ejus, de Arnon usque Jaboc, et de solitudine usque ad Jordanem. (Liber Iudicum 11, 22)

  • Factus est ergo super Jephte spiritus Domini, et circuiens Galaad et Manasse, Maspha quoque Galaad, et inde transiens ad filios Ammon, (Liber Iudicum 11, 29)

  • Cui illa respondit: Pater mi, si aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi quodcumque pollicitus es, concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis. (Liber Iudicum 11, 36)

  • Vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad, pugnabat contra Ephraim: percusseruntque viri Galaad Ephraim, quia dixerat: Fugitivus est Galaad de Ephraim, et habitat in medio Ephraim et Manasse. (Liber Iudicum 12, 4)

  • Judicavit itaque Jephte Galaadites Israël sex annis: et mortuus est, ac sepultus in civitate sua Galaad. (Liber Iudicum 12, 7)

  • Egressi itaque sunt omnes filii Israël, et pariter congregati, quasi vir unus, de Dan usque Bersabee, et terra Galaad, ad Dominum in Maspha. (Liber Iudicum 20, 1)

  • Idcirco dixerunt: Quis est de universis tribubus Israël, qui non ascendit ad Dominum in Maspha? Et ecce inventi sunt habitatores Jabes Galaad in illo exercitu non fuisse. (Liber Iudicum 21, 8)

  • Miserunt itaque decem millia viros robustissimos, et præceperunt eis: Ite, et percutite habitatores Jabes Galaad in ore gladii, tam uxores quam parvulos eorum. (Liber Iudicum 21, 10)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina