Trouvé 14 Résultats pour: sementem
Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. (Liber Genesis 1, 12)
Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam: (Liber Genesis 1, 29)
ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis: quatuor reliquas permitto vobis in sementem, et in cibum familiis et liberis vestris. (Liber Genesis 47, 24)
Si ceciderit super sementem, non polluet eam. (Liber Leviticus 11, 37)
Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur. (Liber Leviticus 11, 38)
Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem: et comedetis panem vestrum in saturitate, et absque pavore habitabitis in terra vestra. (Liber Leviticus 26, 5)
ego quoque hæc faciam vobis: visitabo vos velociter in egestate, et ardore, qui conficiat oculos vestros, et consumat animas vestras. Frustra seretis sementem, quæ ab hostibus devorabitur. (Liber Leviticus 26, 16)
et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam, quæ numquam arata est, nec sementem recepit: et cædent in ea cervices vitulæ: (Liber Deuteronomii 21, 4)
Sementem multam jacies in terram, et modicum congregabis: quia locustæ devorabunt omnia. (Liber Deuteronomii 28, 38)
Numquid credes illi quod sementem reddat tibi, et aream tuam congreget? (Liber Iob 39, 12)
et domum non ædificabitis, et sementem non seretis, et vineas non plantabitis, nec habebitis: sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris, ut vivatis diebus multis super faciem terræ in qua vos peregrinamini. (Liber Ieremiae 35, 7)
et non ædificaremus domos ad habitandum: et vineam, et agrum, et sementem non habuimus: (Liber Ieremiae 35, 9)