Trouvé 219 Résultats pour: reditus Christi

  • Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 1)

  • Christi autem generatio sic erat: cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 18)

  • Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, (Evangelium secundum Matthaeum 11, 2)

  • Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei. (Evangelium secundum Marcum 1, 1)

  • Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo, quia Christi estis: amen dico vobis, non perdet mercedem suam. (Evangelium secundum Marcum 9, 40)

  • providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem. (Actus Apostolorum 2, 31)

  • Petrus vero ad illos: Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti. (Actus Apostolorum 2, 38)

  • Petrus autem dixit: Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula. (Actus Apostolorum 3, 6)

  • notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israël, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus. (Actus Apostolorum 4, 10)

  • Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri: et gratia magna erat in omnibus illis. (Actus Apostolorum 4, 33)

  • Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres. (Actus Apostolorum 8, 12)

  • Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus. (Actus Apostolorum 10, 48)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina