Trouvé 1187 Résultats pour: promissa terra

  • Quia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui derelicta non visitabit, dispersum non quæret, et contritum non sanabit, et id quod stat non enutriet, et carnes pinguium comedet, et ungulas eorum dissolvet. (Prophetia Zachariae 11, 16)

  • Et planget terra: familiæ et familiæ seorsum: familiæ domus David seorsum, et mulieres eorum seorsum: (Prophetia Zachariae 12, 12)

  • Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum: disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra: et pseudoprophetas, et spiritum immundum auferam de terra. (Prophetia Zachariae 13, 2)

  • Et erunt in omni terra, dicit Dominus: partes duæ in ea dispergentur, et deficient: et tertia pars relinquetur in ea. (Prophetia Zachariae 13, 8)

  • Et revertetur omnis terra usque ad desertum, de colle Remmon ad austrum Jerusalem: et exaltabitur, et habitabit in loco suo, a porta Benjamin usque ad locum portæ prioris, et usque ad portam angulorum, et a turre Hananeel usque ad torcularia regis. (Prophetia Zachariae 14, 10)

  • Et beatos vos dicent omnes gentes: eritis enim vos terra desiderabilis, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 3, 12)

  • Et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israël. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 6)

  • Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, Galilæa gentium: (Evangelium secundum Matthaeum 4, 15)

  • Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 18)

  • Adveniat regnum tuum ; fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 10)

  • Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi ærugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 19)

  • Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 6)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina