Trouvé 775 Résultats pour: ira
iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. (Epistula ad Romanos 2, 8)
Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram? (Epistula ad Romanos 3, 5)
Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec prævaricatio. (Epistula ad Romanos 4, 15)
Christus pro nobis mortuus est: multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. (Epistula ad Romanos 5, 9)
Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum, (Epistula ad Romanos 9, 22)
Sed dico: Numquid Israël non cognovit? Primus Moyses dicit: Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem: in gentem insipientem, in iram vos mittam. (Epistula ad Romanos 10, 19)
Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est: vindex in iram ei qui malum agit. (Epistula ad Romanos 13, 4)
Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. (Epistula ad Romanos 13, 5)
Irascimini, et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram. (Epistula ad Ephesios 4, 26)
Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. (Epistula ad Ephesios 4, 31)
Nemo vos seducat inanibus verbis: propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ. (Epistula ad Ephesios 5, 6)
Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini. (Epistula ad Ephesios 6, 4)