Trouvé 57 Résultats pour: incensum

  • Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum jecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare : (Liber Exodus 29, 13)

  • Et offeres totum arietem in incensum super altare : oblatio est Domino, odor suavissimus victimæ Domini. (Liber Exodus 29, 18)

  • Et adolebit incensum super eo Aaron, suave fragrans, mane. Quando componet lucernas, incendet illud : (Liber Exodus 30, 7)

  • et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones, (Liber Exodus 40, 5)

  • et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi. (Liber Exodus 40, 25)

  • Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro pacificis, cremabit super altare in incensum Domini: rogabitque pro eo, et pro peccato ejus, et dimittetur ei. (Liber Leviticus 4, 35)

  • Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto. (Liber Leviticus 6, 17)

  • Et adolebit ea sacerdos super altare: incensum est Domini pro delicto. (Liber Leviticus 7, 5)

  • Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo. (Liber Leviticus 7, 25)

  • Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ignem, et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum: quod eis præceptum non erat. (Liber Leviticus 10, 1)

  • assumptoque thuribulo, quod de prunis altaris impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum, ultra velum intrabit in sancta: (Liber Leviticus 16, 12)

  • Sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen ejus: incensum enim Domini, et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt. (Liber Leviticus 21, 6)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina