Trouvé 29 Résultats pour: hostiam

  • Ascendit autem vir ejus Elcana, et omnis domus ejus, ut immolaret Domino hostiam solemnem, et votum suum. (Liber I Samuelis 1, 21)

  • Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat statutis diebus, ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam solemnem. (Liber I Samuelis 2, 19)

  • In petra exaltavit me, et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis ; cantabo, et psalmum dicam Domino. (Liber Psalmorum 26, 6)

  • tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo. (Liber Psalmorum 115, 8)

  • Considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Judæis circa Heliodorum consummatum, obtulit pro salute viri hostiam salutarem. (Liber II Maccabaeorum 3, 32)

  • Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum. (Liber Sapientiae 3, 6)

  • Silete a facie Domini Dei, quia juxta est dies Domini: quia præparavit Dominus hostiam ; sanctificavit vocatos suos. (Prophetia Sophoniae 1, 7)

  • et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum. (Evangelium secundum Lucam 2, 24)

  • Et vitulum fecerunt in diebus illis, et obtulerunt hostiam simulacro, et lætabantur in operibus manuum suarum. (Actus Apostolorum 7, 41)

  • Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. (Epistula ad Romanos 12, 1)

  • et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. (Epistula ad Ephesios 5, 2)

  • Habeo autem omnia, et abundo: repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo. (Epistula ad Philippenses 4, 18)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina