Trouvé 47 Résultats pour: bello consilia

  • Cogitationes justorum judicia, et consilia impiorum fraudulenta. (Liber Proverbiorum 12, 5)

  • Via stulti recta in oculis ejus ; qui autem sapiens est audit consilia. (Liber Proverbiorum 12, 15)

  • Dolus in corde cogitantium mala ; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium. (Liber Proverbiorum 12, 20)

  • quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt. (Liber Proverbiorum 24, 6)

  • Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis: nec sinitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium. (Liber Ecclesiastes 8, 8)

  • timebunt me audientes reges horrendi. In multitudine videbor bonus, et in bello fortis. (Liber Sapientiae 8, 15)

  • Non quia impotens eras in bello subjicere impios justis, aut bestiis sævis, aut verbo duro simul exterminare: (Liber Sapientiae 12, 9)

  • Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiæ bello, tot et tam magna mala pacem appellant. (Liber Sapientiae 14, 22)

  • Cum viro irreligioso tracta de sanctitate, et cum injusto de justitia, et cum muliere de ea quæ æmulatur, cum timido de bello, cum negotiatore de trajectione, cum emptore de venditione, cum viro livido de gratiis agendis, (Liber Ecclesiasticus 37, 12)

  • Fortis in bello Jesus Nave, successor Moysi in prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum, (Liber Ecclesiasticus 46, 1)

  • nam invocavit Dominum omnipotentem, et dedit in dextera ejus tollere hominem fortem in bello, et exaltare cornu gentis suæ. (Liber Ecclesiasticus 47, 6)

  • Clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans ; interfecti tui, non interfecti gladio, nec mortui in bello. (Liber Isaiae 22, 2)


“Que Nossa Senhora aumente a graça em você e a faça digna do Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina