Mosaico decorativo

Trouvé 2077 Résultats pour: Vocavit Deus

  • Respondens autem Tobias, ait : Bene ambuletis, et sit Deus in itinere vestro, et angelus ejus comitetur vobiscum. (Liber Thobis 5, 21)

  • Tunc dixit Raguel : Non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit. (Liber Thobis 7, 13)

  • Et apprehendens dexteram filiæ suæ, dexteræ Tobiæ tradidit, dicens : Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob vobiscum sit, et ipse conjungat vos, impleatque benedictionem suam in vobis. (Liber Thobis 7, 15)

  • Dixitque Tobias : Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te cæli et terræ, mareque et fontes, et flumina, et omnes creaturæ tuæ quæ in eis sunt. (Liber Thobis 8, 7)

  • et dixerunt : Benedicimus te, Domine Deus Israël, quia non contigit quemadmodum putabamus. (Liber Thobis 8, 17)

  • Misertus es autem duobus unicis. Fac eos, Domine, plenius benedicere te, et sacrificium tibi laudis tuæ et suæ sanitatis offerre, ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra. (Liber Thobis 8, 19)

  • Tunc vocavit Tobias angelum ad se, quem quidem hominem existimabat, dixitque ei : Azaria frater, peto ut auscultes verba mea. (Liber Thobis 9, 1)

  • et dixit : Benedicat te Deus Israël, quia filius es optimi viri et justi, et timentis Deum, et eleemosynas facientis : (Liber Thobis 9, 9)

  • Dicebatque Tobias : Benedico te, Domine Deus Israël, quia tu castigasti me, et tu salvasti me : et ecce ego video Tobiam filium meum. (Liber Thobis 11, 17)

  • Veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiæ gaudentes ad Tobiam, et congratulantes ei de omnibus bonis quæ circa illum ostenderat Deus. (Liber Thobis 11, 20)

  • Tunc vocavit ad se Tobias filium suum, dixitque ei : Quid possumus dare viro isti sancto, qui venit tecum ? (Liber Thobis 12, 1)

  • quoniam ideo dispersit vos inter gentes quæ ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia ejus, et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens præter eum. (Liber Thobis 13, 4)


"Como Jesus, preparemo-nos a duas ascensões: uma ao Calvário e outra ao Céu." São Padre Pio de Pietrelcina