Trouvé 2077 Résultats pour: Vocavit Deus
Quam cum videret Jesus, vocavit eam ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua. (Evangelium secundum Lucam 13, 12)
Et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi: Da huic locum: et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. (Evangelium secundum Lucam 14, 9)
At ipse dixit ei: Homo quidam fecit cœnam magnam, et vocavit multos. (Evangelium secundum Lucam 14, 16)
et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hæc essent. (Evangelium secundum Lucam 15, 26)
Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuæ: jam enim non poteris villicare. (Evangelium secundum Lucam 16, 2)
Et ait illis: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum. (Evangelium secundum Lucam 16, 15)
Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? (Evangelium secundum Lucam 18, 7)
Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus: (Evangelium secundum Lucam 18, 11)
Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori. (Evangelium secundum Lucam 18, 13)
Dixit autem ei Jesus: Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus Deus. (Evangelium secundum Lucam 18, 19)
Deus autem non est mortuorum, sed vivorum: omnes enim vivunt ei. (Evangelium secundum Lucam 20, 38)
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. (Evangelium secundum Ioannem 1, 1)