Trouvé 119 Résultats pour: Vobiscum
Inclinate aurem vestram, et venite ad me ; audite, et vivet anima vestra, et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles. (Liber Isaiae 55, 3)
Propterea adhuc judicio contendam vobiscum, ait Dominus, et cum filiis vestris disceptabo. (Liber Ieremiae 2, 9)
Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Bonas facite vias vestras, et studia vestra, et habitabo vobiscum in loco isto. (Liber Ieremiae 7, 3)
habitabo vobiscum in loco isto, in terra quam dedi patribus vestris a sæculo et usque in sæculum. (Liber Ieremiae 7, 7)
quia hæc dicit Dominus ad regem qui sedet super solium David, et ad omnem populum habitatorem urbis hujus, ad fratres vestros qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem: (Liber Ieremiae 29, 16)
Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis: nolite metuere eum, dicit Dominus, quia vobiscum sum ego ut salvos vos faciam, et eruam de manu ejus: (Liber Ieremiae 42, 11)
Angelus enim meus vobiscum est: ipse autem exquiram animas vestras. (Liber Baruch 6, 6)
Et adducam vos in desertum populorum, et judicabor vobiscum ibi facie ad faciem. (Prophetia Ezechielis 20, 35)
et mittetis eam in hæreditatem vobis, et advenis qui accesserint ad vos, qui genuerint filios in medio vestrum: et erunt vobis sicut indigenæ inter filios Israël: vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israël. (Prophetia Ezechielis 47, 22)
Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum ; et dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum. (Prophetia Osee 14, 3)
Et comedetis vescentes, et saturabimini ; et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit mirabilia vobiscum ; et non confundetur populus meus in sempiternum. (Prophetia Ioel 2, 26)
Quærite bonum, et non malum, ut vivatis ; et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis. (Prophetia Amos 5, 14)