Trouvé 1219 Résultats pour: Vobis
Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem: (Epistula ad Galatas 1, 11)
Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior. (Epistula ad Galatas 1, 20)
O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus? (Epistula ad Galatas 3, 1)
Hoc solum a vobis volo discere: ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei? (Epistula ad Galatas 3, 2)
Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis: ex operibus legis, an ex auditu fidei? (Epistula ad Galatas 3, 5)
Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis. (Epistula ad Galatas 4, 11)
Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem: et tentationem vestram in carne mea (Epistula ad Galatas 4, 13)
Ubi est ergo beatitudo vestra? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi. (Epistula ad Galatas 4, 15)
Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis? (Epistula ad Galatas 4, 16)
Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis: (Epistula ad Galatas 4, 19)
vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam: quoniam confundor in vobis. (Epistula ad Galatas 4, 20)
Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. (Epistula ad Galatas 5, 2)