Trouvé 1219 Résultats pour: Vobis
dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis. (Evangelium secundum Lucam 23, 14)
non est hic, sed surrexit: recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset, (Evangelium secundum Lucam 24, 6)
Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolite timere. (Evangelium secundum Lucam 24, 36)
Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, videbitis cælum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis. (Evangelium secundum Ioannem 1, 51)
Dicit mater ejus ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite. (Evangelium secundum Ioannem 2, 5)
Si terrena dixi vobis, et non creditis: quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis? (Evangelium secundum Ioannem 3, 12)
Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem. (Evangelium secundum Ioannem 4, 35)
Amen, amen dico vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit. (Evangelium secundum Ioannem 5, 19)
Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam. (Evangelium secundum Ioannem 5, 24)
Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent. (Evangelium secundum Ioannem 5, 25)
et verbum ejus non habetis in vobis manens: quia quem misit ille, huic vos non creditis. (Evangelium secundum Ioannem 5, 38)
Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis. (Evangelium secundum Ioannem 5, 42)