Trouvé 516 Résultats pour: Venit
et dices: Hæc dicit Dominus Deus: Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum, et tulit medullam cedri. (Prophetia Ezechielis 17, 3)
Dic ad domum exasperantem: Nescitis quid ista significent? Dic: Ecce venit rex Babylonis in Jerusalem, et assumet regem et principes ejus, et adducet eos ad semetipsum in Babylonem. (Prophetia Ezechielis 17, 12)
Cumque dixerint ad te: Quare tu gemis? dices: Pro auditu: quia venit, et tabescet omne cor, et dissolventur universæ manus, et infirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua fluent aquæ: ecce venit, et fiet, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 21, 7)
Tu autem, profane, impie dux Israël, cujus venit dies in tempore iniquitatis præfinita: (Prophetia Ezechielis 21, 25)
cum tibi viderentur vana, et divinarentur mendacia, ut dareris super colla vulneratorum impiorum, quorum venit dies in tempore iniquitatis præfinita. (Prophetia Ezechielis 21, 29)
Et factum est in duodecimo anno, in decimo mense, in quinta mensis transmigrationis nostræ, venit ad me qui fugerat de Jerusalem, dicens: Vastata est civitas. (Prophetia Ezechielis 33, 21)
Et cum venerit quod prædictum est (ecce enim venit), tunc scient quod prophetes fuerit inter eos. (Prophetia Ezechielis 33, 33)
Ecce venit, et factum est, ait Dominus Deus: hæc est dies de qua locutus sum. (Prophetia Ezechielis 39, 8)
Et venit ad portam quæ respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus ejus: et mensus est limen portæ calamo uno latitudinem, id est, limen unum calamo uno in latitudine. (Prophetia Ezechielis 40, 6)
Et vidi visionem secundum speciem quam videram quando venit ut disperderet civitatem, et species secundum aspectum quem videram juxta fluvium Chobar: et cecidi super faciem meam. (Prophetia Ezechielis 43, 3)
Anno tertio regni Joakim regis Juda, venit Nabuchodonosor, rex Babylonis, in Jerusalem, et obsedit eam: (Prophetia Danielis 1, 1)
donec venit antiquus dierum, et judicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti. (Prophetia Danielis 7, 22)
