Trouvé 111 Résultats pour: Veniet
Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 14)
veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat: (Evangelium secundum Matthaeum 24, 50)
Quid ergo faciet dominus vineæ? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis. (Evangelium secundum Marcum 12, 9)
respondit Joannes, dicens omnibus: Ego quidem aqua baptizo vos: veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni: (Evangelium secundum Lucam 3, 16)
Et vos estote parati: quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet. (Evangelium secundum Lucam 12, 40)
veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet. (Evangelium secundum Lucam 12, 46)
veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi: Absit. (Evangelium secundum Lucam 20, 16)
Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum qui venit ad me, non ejiciam foras: (Evangelium secundum Ioannem 6, 37)
Sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos ; si autem abiero, mittam eum ad vos. (Evangelium secundum Ioannem 16, 7)
qui et dixerunt: Viri Galilæi, quid statis aspicientes in cælum? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in cælum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cælum. (Actus Apostolorum 1, 11)
et sic omnis Israël salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob. (Epistula ad Romanos 11, 26)
De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus: et utique non fuit voluntas ut nunc veniret: veniet autem, cum ei vacuum fuerit. (Epistula I ad Corinthios 16, 12)