Trouvé 284 Résultats pour: Venerunt

  • Et Joab, et omnis exercitus qui erat cum eo, postea venerunt: nuntiatum est itaque Joab a narrantibus: Venit Abner filius Ner ad regem, et dimisit eum, et abiit in pace. (Liber II Samuelis 3, 23)

  • Et venerunt universæ tribus Israël ad David in Hebron, dicentes: Ecce nos os tuum et caro tua sumus. (Liber II Samuelis 5, 1)

  • Venerunt quoque et seniores Israël ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David fœdus in Hebron coram Domino: unxeruntque David in regem super Israël. (Liber II Samuelis 5, 3)

  • Postquam autem venerunt ad aream Nachon, extendit Oza manum ad arcam Dei, et tenuit eam: quoniam calcitrabant boves, et declinaverunt eam. (Liber II Samuelis 6, 6)

  • Venerunt autem seniores domus ejus, cogentes eum ut surgeret de terra: qui noluit, nec comedit cum eis cibum. (Liber II Samuelis 12, 17)

  • Nunc igitur surge, et procede, et alloquens satisfac servis tuis: juro enim tibi per Dominum quod si non exieris, ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac: et pejus erit hoc tibi quam omnia mala quæ venerunt super te ab adolescentia tua usque in præsens. (Liber II Samuelis 19, 7)

  • Venerunt itaque, et oppugnabant eum in Abela et in Bethmaacha, et circumdederunt munitionibus civitatem, et obsessa est urbs: omnis autem turba quæ erat cum Joab, moliebatur destruere muros. (Liber II Samuelis 20, 15)

  • Funes inferni circumdederunt me: prævenerunt me laquei mortis. (Liber II Samuelis 22, 6)

  • Cumque pertransissent Jordanem, venerunt in Aroër ad dexteram urbis, quæ est in valle Gad: (Liber II Samuelis 24, 5)

  • et per Jazer transierunt in Galaad, et in terram inferiorem Hodsi, et venerunt in Dan silvestria. Circumeuntesque juxta Sidonem, (Liber II Samuelis 24, 6)

  • Tunc venerunt duæ mulieres meretrices ad regem, steteruntque coram eo : (Liber I Regum 3, 16)

  • Cumque surrexissent de Madian, venerunt in Pharan, tuleruntque secum viros de Pharan, et introierunt Ægyptum ad Pharaonem regem Ægypti : qui dedit ei domum, et cibos constituit, et terram delegavit. (Liber I Regum 11, 18)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina