Trouvé 284 Résultats pour: Venerunt

  • Et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israël: et Alcimus dux eorum, qui volebat fieri sacerdos. (Liber I Maccabaeorum 7, 5)

  • Et surrexerunt, et venerunt cum exercitu magno in terram Juda: et miserunt nuntios, et locuti sunt ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis in dolo. (Liber I Maccabaeorum 7, 10)

  • Et non intenderunt sermonibus eorum: viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno. (Liber I Maccabaeorum 7, 11)

  • Et misit ei Jonathas tria millia virorum fortium Antiochiam: et venerunt ad regem, et delectatus est rex in adventu eorum. (Liber I Maccabaeorum 11, 44)

  • Retinuit autem secum tria millia virorum: ex quibus remisit in Galilæam duo millia: mille autem venerunt cum eo. (Liber I Maccabaeorum 12, 47)

  • illi autem venerunt omnes cum pace in terram Juda. Et planxerunt Jonathan, et eos qui cum ipso fuerant, valde: et luxit Israël luctu magno. (Liber I Maccabaeorum 12, 52)

  • Et scripsimus quæ ab eis erant dicta in conciliis populi, sic: Numenius Antiochi, et Antipater Jasonis filius, legati Judæorum, venerunt ad nos, renovantes nobiscum amicitiam pristinam. (Liber I Maccabaeorum 14, 22)

  • Legati Judæorum venerunt ad nos amici nostri, renovantes pristinam amicitiam et societatem, missi a Simone principe sacerdotum et populo Judæorum. (Liber I Maccabaeorum 15, 17)

  • Inde discesserunt stadia septingenta quinquaginta, et venerunt in Characa ad eos, qui dicuntur Tubianæi, Judæos: (Liber II Maccabaeorum 12, 17)

  • gratias agentes eis, et exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse, venerunt Jerosolymam die solemni septimanarum instante. (Liber II Maccabaeorum 12, 31)

  • Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius ; (Liber Sapientiae 7, 11)

  • Adducet Dominus super te, et super populum tuum, et super domum patris tui, dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Juda, cum rege Assyriorum. (Liber Isaiae 7, 17)


“Meu Deus, perdoa-me. Nunca Te ofereci nada na minha vida e, agora, por este pouco que estou sofrendo, em comparação a tudo o que Tu sofreste na Cruz, eu reclamo injustamente!” São Padre Pio de Pietrelcina