Trouvé 12906 Résultats pour: Ut
Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretetur. (Epistula I ad Corinthios 14, 27)
Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia: sibi autem loquatur, et Deo. (Epistula I ad Corinthios 14, 28)
Prophetæ autem duo, aut tres dicant, et ceteri dijudicent. (Epistula I ad Corinthios 14, 29)
Potestis enim omnes per singulos prophetare: ut omnes discant, et omnes exhortentur: (Epistula I ad Corinthios 14, 31)
Non enim est dissensionis Deus, sed pacis: sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo. (Epistula I ad Corinthios 14, 33)
Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit. (Epistula I ad Corinthios 14, 34)
Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia. (Epistula I ad Corinthios 14, 35)
An a vobis verbum Dei processit? aut in vos solos pervenit? (Epistula I ad Corinthios 14, 36)
Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis, quia Domini sunt mandata. (Epistula I ad Corinthios 14, 37)
Si quis autem ignorat, ignorabitur. (Epistula I ad Corinthios 14, 38)
Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant. (Epistula I ad Corinthios 14, 40)
Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, (Epistula I ad Corinthios 15, 1)