Trouvé 12906 Résultats pour: Ut
Tu quis es, qui judicas alienum servum? domino suo stat, aut cadit: stabit autem: potens est enim Deus statuere illum. (Epistula ad Romanos 14, 4)
Nam alius judicat diem inter diem: alius autem judicat omnem diem: unusquisque in suo sensu abundet. (Epistula ad Romanos 14, 5)
In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit: ut et mortuorum et vivorum dominetur. (Epistula ad Romanos 14, 9)
Tu autem quid judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? omnes enim stabimus ante tribunal Christi. (Epistula ad Romanos 14, 10)
Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. (Epistula ad Romanos 14, 21)
Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est: quia non ex fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est. (Epistula ad Romanos 14, 23)
Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. (Epistula ad Romanos 15, 1)
Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: Improperia improperantium tibi ceciderunt super me. (Epistula ad Romanos 15, 3)
Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus. (Epistula ad Romanos 15, 4)
Deus autem patientiæ et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum: (Epistula ad Romanos 15, 5)
ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi. (Epistula ad Romanos 15, 6)
Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei. (Epistula ad Romanos 15, 7)