Mosaico decorativo

Trouvé 12906 Résultats pour: Ut

  • Cum autem cognovissent in Thessalonica Judæi quia et Berœæ prædicatum est a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc commoventes, et turbantes multitudinem. (Actus Apostolorum 17, 13)

  • Statimque tunc Paulum dimiserunt fratres, ut iret usque ad mare: Silas autem et Timotheus remanserunt ibi. (Actus Apostolorum 17, 14)

  • Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt eum usque Athenas, et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum, profecti sunt. (Actus Apostolorum 17, 15)

  • Paulus autem cum Athenis eos exspectaret, incitabatur spiritus ejus in ipso, videns idololatriæ deditam civitatem. (Actus Apostolorum 17, 16)

  • Disputabat igitur in synagoga cum Judæis et colentibus, et in foro, per omnes dies ad eos qui aderant. (Actus Apostolorum 17, 17)

  • Quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo, et quidam dicebant: Quid vult seminiverbius hic dicere? Alii vero: Novorum dæmoniorum videtur annuntiator esse: quia Jesum et resurrectionem annuntiabat eis. (Actus Apostolorum 17, 18)

  • (Athenienses autem omnes, et advenæ hospites, ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi.) (Actus Apostolorum 17, 21)

  • Stans autem Paulus in medio Areopagi, ait: Viri Athenienses, per omnia quasi superstitiosiores vos video. (Actus Apostolorum 17, 22)

  • fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terræ, definiens statuta tempora, et terminos habitationis eorum, (Actus Apostolorum 17, 26)

  • quærere Deum si forte attrectent eum, aut inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum. (Actus Apostolorum 17, 27)

  • In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus: sicut et quidam vestrorum poëtarum dixerunt: Ipsius enim et genus sumus. (Actus Apostolorum 17, 28)

  • Genus ergo cum simus Dei, non debemus æstimare auro, aut argento, aut lapidi, sculpturæ artis, et cogitationis hominis, divinum esse simile. (Actus Apostolorum 17, 29)


"Deus nunca me recusou um pedido". São Padre Pio de Pietrelcina