Mosaico decorativo

Trouvé 12906 Résultats pour: Ut

  • Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit: Putasne intelligis quæ legis? (Actus Apostolorum 8, 30)

  • Qui ait: Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum. (Actus Apostolorum 8, 31)

  • Locus autem Scripturæ quem legebat, erat hic: Tamquam ovis ad occisionem ductus est: et sicut agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum. (Actus Apostolorum 8, 32)

  • Respondens autem eunuchus Philippo, dixit: Obsecro te, de quo propheta dicit hoc? de se, an de alio aliquo? (Actus Apostolorum 8, 34)

  • Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum. (Actus Apostolorum 8, 35)

  • Dixit autem Philippus: Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait: Credo Filium Dei esse Jesum Christum. (Actus Apostolorum 8, 37)

  • Et jussit stare currum: et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum. (Actus Apostolorum 8, 38)

  • Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens. (Actus Apostolorum 8, 39)

  • Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Cæsaream. (Actus Apostolorum 8, 40)

  • Saulus autem adhuc spirans minarum et cædis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum, (Actus Apostolorum 9, 1)

  • et petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas: ut si quos invenisset hujus viæ viros ac mulieres, vinctos perduceret in Jerusalem. (Actus Apostolorum 9, 2)

  • Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco: et subito circumfulsit eum lux de cælo. (Actus Apostolorum 9, 3)


"O homem sem Deus é um ser mutilado". São Padre Pio de Pietrelcina