Trouvé 12906 Résultats pour: Ut
sin autem steterit in loco suo, ulceris est cicatrix, et homo mundus erit. (Liber Leviticus 13, 23)
Caro autem et cutis, quam ignis exusserit, et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem, (Liber Leviticus 13, 24)
considerabit eam sacerdos: et ecce versa est in alborem, et locus ejus reliqua cute est humilior, contaminabit eum, quia plaga lepræ in cicatrice orta est. (Liber Leviticus 13, 25)
Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior plaga carne reliqua, et ipsa lepræ species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus, (Liber Leviticus 13, 26)
et die septimo contemplabitur: si creverit in cute lepra, contaminabit eum. (Liber Leviticus 13, 27)
Sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus, plaga combustionis est, et idcirco mundabitur, quia cicatrix est combusturæ. (Liber Leviticus 13, 28)
Sin autem viderit locum maculæ æqualem vicinæ carni, et capillum nigrum: recludet eum septem diebus, (Liber Leviticus 13, 31)
Sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute, (Liber Leviticus 13, 35)
non quæret amplius utrum capillus in flavum colorem sit immutatus, quia aperte immundus est. (Liber Leviticus 13, 36)
Vir, sive mulier, in cujus cute candor apparuerit, (Liber Leviticus 13, 38)
intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat non esse lepram, sed maculam coloris candidi, et hominem mundum. (Liber Leviticus 13, 39)
Sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus, (Liber Leviticus 13, 42)