Mosaico decorativo

Trouvé 12906 Résultats pour: Ut

  • Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens: Domine, noli vexari: non enim sum dignus ut sub tectum meum intres: (Evangelium secundum Lucam 7, 6)

  • propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te: sed dic verbo, et sanabitur puer meus. (Evangelium secundum Lucam 7, 7)

  • Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites: et dico huic, Vade, et vadit: et alii, Veni, et venit: et servo meo, Fac hoc, et facit. (Evangelium secundum Lucam 7, 8)

  • Cum autem appropinquaret portæ civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suæ: et hæc vidua erat: et turba civitatis multa cum illa. (Evangelium secundum Lucam 7, 12)

  • Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem qui portabant, steterunt.) Et ait: Adolescens, tibi dico, surge. (Evangelium secundum Lucam 7, 14)

  • Accepit autem omnes timor: et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus visitavit plebem suam. (Evangelium secundum Lucam 7, 16)

  • Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: Joannes Baptista misit nos ad te dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? (Evangelium secundum Lucam 7, 20)

  • (In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et cæcis multis donavit visum.) (Evangelium secundum Lucam 7, 21)

  • Sed quid existis videre? hominem mollibus vestibus indutum? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt. (Evangelium secundum Lucam 7, 25)

  • Sed quid existis videre? prophetam? Utique dico vobis, et plus quam prophetam: (Evangelium secundum Lucam 7, 26)

  • Dico enim vobis: major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est: qui autem minor est in regno Dei, major est illo. (Evangelium secundum Lucam 7, 28)

  • Pharisæi autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo. (Evangelium secundum Lucam 7, 30)


"Diante de Deus ajoelhe-se sempre." São Padre Pio de Pietrelcina