Trouvé 12906 Résultats pour: Ut
et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 7)
Vos autem nolite vocari Rabbi: unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 8)
Qui autem se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 12)
Væ autem vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines ! vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 13)
Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 15)
Væ vobis duces cæci, qui dicitis: Quicumque juraverit per templum, nihil est: qui autem juraverit in auro templi, debet. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 16)
Et quicumque juraverit in altari, nihil est: quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 18)
Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 24)
Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis ; intus autem pleni estis rapina et immunditia ! (Evangelium secundum Matthaeum 23, 25)
Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 26)
Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi: intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 28)
ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 35)