Trouvé 12906 Résultats pour: Ut
Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 15)
Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 16)
Quod si non audierit eos: dic ecclesiæ. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 17)
Amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cælo: et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cælo. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 18)
Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quæ habebat, et reddi. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 25)
Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 26)
Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 27)
Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocavit eum, dicens: Redde quod debes. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 28)
Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 30)
Videntes autem conservi ejus quæ fiebant, contristati sunt valde: et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 31)
nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? (Evangelium secundum Matthaeum 18, 33)
et secutæ sunt eum turbæ multæ, et curavit eos ibi. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 2)