Trouvé 12906 Résultats pour: Ut
Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 1)
Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 2)
Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua: (Evangelium secundum Matthaeum 6, 3)
ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 4)
Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 5)
Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 6)
Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 7)
Adveniat regnum tuum ; fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 10)
et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 12)
Si autem non dimiseritis hominibus: nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 15)
Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 16)
Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, (Evangelium secundum Matthaeum 6, 17)