Trouvé 12906 Résultats pour: Ut
Qui posuisti signa et portenta in terra Ægypti usque ad diem hanc, et in Israël, et in hominibus, et fecisti tibi nomen sicut est dies hæc. (Liber Ieremiae 32, 20)
et dedisti eis terram hanc, quam jurasti patribus eorum ut dares eis, terram fluentem lacte et melle. (Liber Ieremiae 32, 22)
Et ingressi sunt, et possederunt eam, et non obedierunt voci tuæ, et in lege tua non ambulaverunt: omnia quæ mandasti eis ut facerent non fecerunt, et evenerunt eis omnia mala hæc. (Liber Ieremiae 32, 23)
Ecce munitiones exstructæ sunt adversum civitatem ut capiatur, et urbs data est in manus Chaldæorum qui præliantur adversus eam, a facie gladii, et famis, et pestilentiæ: et quæcumque locutus es, acciderunt, ut tu ipse cernis. (Liber Ieremiae 32, 24)
Et verterunt ad me terga, et non facies, cum docerem eos diluculo et erudirem, et nollent audire, ut acciperent disciplinam. (Liber Ieremiae 32, 33)
Et posuerunt idola sua in domo in qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam. (Liber Ieremiae 32, 34)
Et ædificaverunt excelsa Baal quæ sunt in valle filii Ennom, ut initiarent filios suos et filias suas Moloch, quod non mandavi eis, nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc: et in peccatum deducerent Judam. (Liber Ieremiae 32, 35)
Et dabo eis cor unum, et viam unam, ut timeant me universis diebus, et bene sit eis, et filiis eorum post eos. (Liber Ieremiae 32, 39)
Et feriam eis pactum sempiternum, et non desinam eis benefacere: et timorem meum dabo in corde eorum, ut non recedant a me. (Liber Ieremiae 32, 40)
Quia hæc dicit Dominus: Sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande, sic adducam super eos omne bonum quod ego loquor ad eos. (Liber Ieremiae 32, 42)
venientium ut dimicent cum Chaldæis, et impleant eas cadaveribus hominum quos percussi in furore meo et in indignatione mea, abscondens faciem meam a civitate hac, propter omnem malitiam eorum: (Liber Ieremiae 33, 5)
Et convertam conversionem Juda et conversionem Jerusalem, et ædificabo eos sicut a principio. (Liber Ieremiae 33, 7)