Trouvé 12906 Résultats pour: Ut
ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum, et sanitatem, propter conversationem illorum. (Liber Ecclesiasticus 38, 14)
Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die, et consolare propter tristitiam: (Liber Ecclesiasticus 38, 17)
a tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem, et tristitia cordis flectit cervicem. (Liber Ecclesiasticus 38, 19)
In brachio suo formabit lutum, et ante pedes suos curvabit virtutem suam. (Liber Ecclesiasticus 38, 33)
Cor suum dabit ut consummet linitionem, et vigilia sua mundabit fornacem. (Liber Ecclesiasticus 38, 34)
Narrationem virorum nominatorum conservabit, et in versutias parabolarum simul introibit. (Liber Ecclesiasticus 39, 2)
Adhuc consiliabor ut enarrem: ut furore enim repletus sum. (Liber Ecclesiasticus 39, 16)
In verbo ejus stetit aqua sicut congeries: et in sermone oris illius sicut exceptoria aquarum: (Liber Ecclesiasticus 39, 22)
quoniam in præcepto ipsius placor fit, et non est minoratio in salute ipsius. (Liber Ecclesiasticus 39, 23)
Non est dicere: Quid est hoc, aut quid est istud? omnia enim in tempore suo quærentur. (Liber Ecclesiasticus 39, 26)
In tempore consummationis effundent virtutem, et furorem ejus qui fecit illos placabunt. (Liber Ecclesiasticus 39, 34)
ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam, usque ad eum qui operitur lino crudo: furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et timor mortis, iracundia perseverans, et contentio: (Liber Ecclesiasticus 40, 4)