Trouvé 12906 Résultats pour: Ut
Diviti decepto multi recuperatores nbsp;: locutus est superba, et justificaverunt illum. (Liber Ecclesiasticus 13, 26)
Humilis deceptus est, insuper et arguitur: locutus est sensate, et non est datus ei locus. (Liber Ecclesiasticus 13, 27)
Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent. (Liber Ecclesiasticus 13, 28)
Pauper locutus est, et dicunt: Quis est hic? et si offenderit, subvertent illum. (Liber Ecclesiasticus 13, 29)
Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala. (Liber Ecclesiasticus 13, 31)
Omnis caro sicut fœnum veterascet, et sicut folium fructificans in arbore viridi. (Liber Ecclesiasticus 14, 18)
Cibabit illum pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris potabit illum: et firmabitur in illo, et non flectetur: (Liber Ecclesiasticus 15, 3)
non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium. (Liber Ecclesiasticus 15, 22)
et utile est mori sine filiis, quam relinquere filios impios. (Liber Ecclesiasticus 16, 4)
Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes, qui destructi sunt confidentes suæ virtuti. (Liber Ecclesiasticus 16, 8)
Et sicut sexcenta millia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui: et si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis. (Liber Ecclesiasticus 16, 11)
Montes simul, et colles, et fundamenta terræ, cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur. (Liber Ecclesiasticus 16, 19)