Trouvé 12906 Résultats pour: Ut
placita enim erat Deo anima illius: propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum. Populi autem videntes, et non intelligentes, nec ponentes in præcordiis talia, (Liber Sapientiae 4, 14)
Condemnat autem justus mortuus vivos impios, et juventus celerius consummata longam vitam injusti. (Liber Sapientiae 4, 16)
Videbunt, et contemnent eum ; illos autem Dominus irridebit. (Liber Sapientiae 4, 18)
Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatæ salutis ; (Liber Sapientiae 5, 2)
ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est. (Liber Sapientiae 5, 5)
Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles: viam autem Domini ignoravimus. (Liber Sapientiae 5, 7)
Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis? (Liber Sapientiae 5, 8)
aut tamquam avis quæ transvolat in aëre, cujus nullum invenitur argumentum itineris, sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum, et scindens per vim itineris aërem: commotis alis transvolavit, et post hoc nullum signum invenitur itineris illius ; (Liber Sapientiae 5, 11)
aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum, divisus aër continuo in se reclusus est, ut ignoretur transitus illius: (Liber Sapientiae 5, 12)
sic et nos nati continuo desivimus esse ; et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere, in malignitate autem nostra consumpti sumus. (Liber Sapientiae 5, 13)
Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum. (Liber Sapientiae 5, 16)
sumet scutum inexpugnabile æquitatem. (Liber Sapientiae 5, 20)