Trouvé 12906 Résultats pour: Ut
Cum autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te, et gentem tuam, et templum, gloria magna, ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra. (Liber I Maccabaeorum 15, 9)
Anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum, et convenerunt ad eum omnes exercitus, ita ut pauci relicti essent cum Tryphone. (Liber I Maccabaeorum 15, 10)
Et insecutus est eum Antiochus rex, et venit Doram fugiens per maritimam: (Liber I Maccabaeorum 15, 11)
Venit autem Numenius, et qui cum eo fuerant, ab urbe Roma, habentes epistolas regibus et regionibus scriptas, in quibus continebantur hæc: (Liber I Maccabaeorum 15, 15)
Lucius consul Romanorum, Ptolemæo regi salutem. (Liber I Maccabaeorum 15, 16)
Attulerunt autem et clypeum aureum mnarum mille. (Liber I Maccabaeorum 15, 18)
Placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus, ut non inferant illis mala, neque impugnent eos, et civitates eorum, et regiones eorum: et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos. (Liber I Maccabaeorum 15, 19)
Visum autem est nobis accipere ab eis clypeum. (Liber I Maccabaeorum 15, 20)
Si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos, tradite eos Simoni principi sacerdotum, ut vindicet in eos secundum legem suam. (Liber I Maccabaeorum 15, 21)
Exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum, et populo Judæorum. (Liber I Maccabaeorum 15, 24)
Antiochus autem rex applicuit castra in Doram secundo, admovens ei semper manus, et machinas faciens: et conclusit Tryphonem, ne procederet: (Liber I Maccabaeorum 15, 25)
Et misit ad eum Athenobium unum de amicis suis, ut tractaret cum ipso, dicens: Vos tenetis Joppen, et Gazaram, et arcem, quæ est in Jerusalem, civitates regni mei: (Liber I Maccabaeorum 15, 28)