Mosaico decorativo

Trouvé 12906 Résultats pour: Ut

  • Dixit autem Judas, et fratres ejus: Ecce contriti sunt inimici nostri: ascendamus nunc mundare sancta, et renovare. (Liber I Maccabaeorum 4, 36)

  • Et viderunt sanctificationem desertam, et altare profanatum, et portas exustas, et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel in montibus, et pastophoria diruta. (Liber I Maccabaeorum 4, 38)

  • Et sciderunt vestimenta sua, et planxerunt planctu magno, et imposuerunt cinerem super caput suum, (Liber I Maccabaeorum 4, 39)

  • Tunc ordinavit Judas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce, donec emundarent sancta. (Liber I Maccabaeorum 4, 41)

  • Et incidit illis consilium bonum ut destruerent illud: ne forte illis esset in opprobrium, quia contaminaverunt illud gentes, et demoliti sunt illud. (Liber I Maccabaeorum 4, 45)

  • Et ante matutinum surrexerunt quinta et vigesima die mensis noni (hic est mensis Casleu) centesimi quadragesimi octavi anni: (Liber I Maccabaeorum 4, 52)

  • Et fecerunt dedicationem altaris diebus octo, et obtulerunt holocausta cum lætitia, et sacrificium salutaris et laudis. (Liber I Maccabaeorum 4, 56)

  • Et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis, et dedicaverunt portas et pastophoria, et imposuerunt eis januas. (Liber I Maccabaeorum 4, 57)

  • Et statuit Judas, et fratres ejus, et universa ecclesia Israël, ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vigesima die mensis Casleu, cum lætitia et gaudio. (Liber I Maccabaeorum 4, 59)

  • Et ædificaverunt in tempore illo montem Sion, et per circuitum muros altos et turres firmas, nequando venirent gentes, et conculcarent eum sicut antea fecerunt. (Liber I Maccabaeorum 4, 60)

  • Et collocavit illic exercitum, ut servarent eum, et munivit eum ad custodiendum Bethsuram, ut haberet populus munitionem contra faciem Idumææ. (Liber I Maccabaeorum 4, 61)

  • Et factum est, ut audierunt gentes in circuitu quia ædificatum est altare et sanctuarium sicut prius, iratæ sunt valde: (Liber I Maccabaeorum 5, 1)


"Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós." São Padre Pio de Pietrelcina