Trouvé 12906 Résultats pour: Ut
Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me ; ego autem exercebor in mandatis tuis. (Liber Psalmorum 118, 78)
Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar. (Liber Psalmorum 118, 80)
Caph. Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi. (Liber Psalmorum 118, 81)
Quia factus sum sicut uter in pruina ; justificationes tuas non sum oblitus. (Liber Psalmorum 118, 83)
Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua. (Liber Psalmorum 118, 85)
Omnia mandata tua veritas: inique persecuti sunt me, adjuva me. (Liber Psalmorum 118, 86)
Paulominus consummaverunt me in terra ; ego autem non dereliqui mandata tua. (Liber Psalmorum 118, 87)
Me exspectaverunt peccatores ut perderent me ; testimonia tua intellexi. (Liber Psalmorum 118, 95)
Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua. (Liber Psalmorum 118, 101)
Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum, propter retributionem. (Liber Psalmorum 118, 112)
Adjutor et susceptor meus es tu, et in verbum tuum supersperavi. (Liber Psalmorum 118, 114)
Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei. (Liber Psalmorum 118, 115)