Trouvé 12906 Résultats pour: Ut
Interrupit petram in eremo, et adaquavit eos velut in abysso multa. (Liber Psalmorum 77, 15)
Et tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis. (Liber Psalmorum 77, 18)
Et male locuti sunt de Deo ; dixerunt: Numquid poterit Deus parare mensam in deserto? (Liber Psalmorum 77, 19)
quoniam percussit petram, et fluxerunt aquæ, et torrentes inundaverunt. Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo? (Liber Psalmorum 77, 20)
quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari ejus. (Liber Psalmorum 77, 22)
Transtulit austrum de cælo, et induxit in virtute sua africum. (Liber Psalmorum 77, 26)
Et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata. (Liber Psalmorum 77, 27)
Et rememorati sunt quia Deus adjutor est eorum, et Deus excelsus redemptor eorum est. (Liber Psalmorum 77, 35)
cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles habiti sunt in testamento ejus. (Liber Psalmorum 77, 37)
Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam, et non accendit omnem iram suam. (Liber Psalmorum 77, 38)
sicut posuit in Ægypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos ; (Liber Psalmorum 77, 43)
et abstulit sicut oves populum suum, et perduxit eos tamquam gregem in deserto: (Liber Psalmorum 77, 52)