Mosaico decorativo

Trouvé 12906 Résultats pour: Ut

  • Quadam autem die, cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan. (Liber Iob 1, 6)

  • Cum autem quadam die filii et filiæ ejus comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti, (Liber Iob 1, 13)

  • et irruerunt Sabæi, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio: et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi. (Liber Iob 1, 15)

  • Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit e cælo, et tactas oves puerosque consumpsit: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. (Liber Iob 1, 16)

  • Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit: Chaldæi fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio: et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi. (Liber Iob 1, 17)

  • repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus: quæ corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. (Liber Iob 1, 19)

  • et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit ; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum. (Liber Iob 1, 21)

  • In omnibus his non peccavit Job labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est. (Liber Iob 1, 22)

  • Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, et starent coram Domino, venisset quoque Satan inter eos, et staret in conspectu ejus, (Liber Iob 2, 1)

  • ut diceret Dominus ad Satan: Unde venis? Qui respondens ait: Circuivi terram, et perambulavi eam. (Liber Iob 2, 2)

  • Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra. (Liber Iob 2, 3)

  • Dixit autem illi uxor sua: Adhuc tu permanes in simplicitate tua? Benedic Deo, et morere. (Liber Iob 2, 9)


"Diante de Deus ajoelhe-se sempre." São Padre Pio de Pietrelcina