Mosaico decorativo

Trouvé 12906 Résultats pour: Ut

  • Anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis, vigesima et secunda die mensis primi, factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se. (Liber Iudith 2, 1)

  • dixitque cogitationem suam in eo esse, ut omnem terram suo subjugaret imperio. (Liber Iudith 2, 3)

  • Tunc Holofernes vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum, et dinumeravit viros in expeditionem sicut præcepit ei rex, centum viginti millia peditum pugnatorum, et equitum sagittariorum duodecim millia. (Liber Iudith 2, 7)

  • Et profectus est ipse, et omnis exercitus cum quadrigis, et equitibus, et sagittariis: qui cooperuerunt faciem terræ sicut locustæ. (Liber Iudith 2, 11)

  • Effregit autem civitatem opinatissimam Melothi, prædavitque omnes filios Tharsis et filios Ismaël qui erant contra faciem deserti, et ad austrum terræ Cellon. (Liber Iudith 2, 13)

  • Desinat indignatio tua circa nos: melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno, et subditi simus tibi, quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostræ damna patiamur. (Liber Iudith 3, 2)

  • Veni nobis pacificus dominus, et utere servitio nostro, sicut placuerit tibi. (Liber Iudith 3, 6)

  • Tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna, et obtinuit omnem civitatem, et omnem inhabitantem terram. (Liber Iudith 3, 7)

  • De universis autem urbibus assumpsit sibi auxiliarios viros fortes, et electos ad bellum. (Liber Iudith 3, 8)

  • Tantusque metus provinciis illis incubuit, ut universarum urbium habitatores principes et honorati simul cum populis exirent obviam venienti, (Liber Iudith 3, 9)

  • Præceperat enim illi Nabuchodonosor rex, ut omnes deos terræ exterminaret, videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus quæ potuissent Holofernis potentia subjugari. (Liber Iudith 3, 13)

  • Pertransiens autem Syriam Sobal, et omnem Apameam, omnemque Mesopotamiam, venit ad Idumæos in terram Gabaa, (Liber Iudith 3, 14)


"O trabalho é tão sagrado como a oração". São Padre Pio de Pietrelcina