Mosaico decorativo

Trouvé 12906 Résultats pour: Ut

  • Sed et heri et nudiustertius cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israël: dixit autem Dominus ad te: Tu pasces populum meum Israël, et tu eris dux super Israël. (Liber II Samuelis 5, 2)

  • In Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus: in Jerusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israël et Judam. (Liber II Samuelis 5, 5)

  • Cepit autem David arcem Sion: hæc est civitas David. (Liber II Samuelis 5, 7)

  • Habitavit autem David in arce, et vocavit eam civitatem David: et ædificavit per gyrum a Mello et intrinsecus. (Liber II Samuelis 5, 9)

  • Audierunt ergo Philisthiim quod unxissent David in regem super Israël, et ascenderunt universi ut quærerent David: quod cum audisset David, descendit in præsidium. (Liber II Samuelis 5, 17)

  • Philisthiim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim. (Liber II Samuelis 5, 18)

  • Venit ergo David in Baal Pharasim: et percussit eos ibi, et dixit: Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquæ. Propterea vocatum est nomen loci illius, Baal Pharasim. (Liber II Samuelis 5, 20)

  • Et addiderunt adhuc Philisthiim ut ascenderent, et diffusi sunt in valle Raphaim. (Liber II Samuelis 5, 22)

  • Consuluit autem David Dominum: Si ascendam contra Philisthæos, et tradas eos in manus meas? Qui respondit: Non ascendas contra eos, sed gyra post tergum eorum, et venies ad eos ex adverso pyrorum. (Liber II Samuelis 5, 23)

  • Et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc inibis prælium: quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philisthiim. (Liber II Samuelis 5, 24)

  • Fecit itaque David sicut præceperat ei Dominus, et percussit Philisthiim de Gabaa usque dum venias Gezer. (Liber II Samuelis 5, 25)

  • Congregavit autem rursum David omnes electos ex Israël, triginta millia. (Liber II Samuelis 6, 1)


"Seja perseverante nas orações e nas santas leituras." São Padre Pio de Pietrelcina