Mosaico decorativo

Trouvé 12906 Résultats pour: Ut

  • Nuntiatum est autem Sauli quod venisset David in Ceilam: et ait Saul: Tradidit eum Deus in manus meas, conclususque est introgressus urbem, in qua portæ et seræ sunt. (Liber I Samuelis 23, 7)

  • Et præcepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in Ceilam, et obsideret David et viros ejus. (Liber I Samuelis 23, 8)

  • Et ait David: Domine Deus Israël, audivit famam servus tuus, quod disponat Saul venire in Ceilam, ut evertat urbem propter me: (Liber I Samuelis 23, 10)

  • si tradent me viri Ceilæ in manus ejus? et si descendet Saul, sicut audivit servus tuus? Domine Deus Israël, indica servo tuo. Et ait Dominus: Descendet. (Liber I Samuelis 23, 11)

  • Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis, mansitque in monte solitudinis Ziph, in monte opaco: quærebat eum tamen Saul cunctis diebus, et non tradidit eum Deus in manus ejus. (Liber I Samuelis 23, 14)

  • Et vidit David quod egressus esset Saul ut quæreret animam ejus. Porro David erat in deserto Ziph in silva. (Liber I Samuelis 23, 15)

  • Percussit ergo uterque fœdus coram Domino: mansitque David in silva, Jonathas autem reversus est in domum suam. (Liber I Samuelis 23, 18)

  • Ascenderunt autem Ziphæi ad Saul in Gabaa, dicentes: Nonne ecce David latitat apud nos in locis tutissimis silvæ, in colle Hachila, quæ est ad dexteram deserti? (Liber I Samuelis 23, 19)

  • Nunc ergo, sicut desideravit anima tua ut descenderes, descende: nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis. (Liber I Samuelis 23, 20)

  • Considerate, et videte omnia latibula ejus in quibus absconditur: et revertimini ad me ad rem certam, ut vadam vobiscum. Quod si etiam in terram se abstruserit, perscrutabor eum in cunctis millibus Juda. (Liber I Samuelis 23, 23)

  • At illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul: David autem et viri ejus erant in deserto Maon, in campestribus ad dexteram Jesimon. (Liber I Samuelis 23, 24)

  • Ivit ergo Saul et socii ejus ad quærendum eum. Et nuntiatum est David: statimque descendit ad petram, et versabatur in deserto Maon: quod cum audisset Saul, persecutus est David in deserto Maon. (Liber I Samuelis 23, 25)


"O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas." São Padre Pio de Pietrelcina